Articulus 63
De luce gloriæ, et harum objectionum solutione.
INDIGET denuo creatus intellectus divina quadam supernaturali influxione, si ad hujuscemodi primæ veritatis quæ Deus est, contemplationem sursumduci debeat. Nam secundum Philosophum septimo de Auditu physico, susceptivum non est contingens. Nihil namque est formæ sublimioris susceptivum, si non per dispositionem quamdam ad illius capacitatem disponatur. Quoniam igitur secundum prætacta, aliter Deus sicut est videri non potest, nisi essentia divina uniatur menti creatæ velut intelligibilis species, divina vero essentia omnem creatam naturalemque facultatem transcendit; necesse est supernaturali quadam bonitate ipsam creatæ mentis virtutem fortificari, ut Deo immediata unione perfruatur. Hæc autem bonitas lumen gloriæ appellatur. De quo in Psalmo dicitur : In lumine tuo videbimus lumen.1 Et ad Romanos Apostolus ait : Gratia Dei, vita æterna. Nam quum vita æterna sit Dei cognitio per essentiam, quæ naturalem potestatem creati intellectus prorsus supergreditur, ideo non nisi divino supernaturali munere communicatur electis.2 Quod autem ita donatur, gratiæ attribuitur. Præterea, id quod est forma propria naturæ altioris, alterius forma non efficitur, nisi ipsum quamdam cum superiori natura assimilationem adipiscatur. Proprius enim actus in propria potentia fit. Divina autem essentia est propria species divini intellectus, secundum præostensa, quum in Deo omniformiter identificentur intelligens, intellectum et species intelligendi.3 Impossibile est ergo creatæ menti divinam essentiam tanquam intelligibilem speciem uniri, si non elevetur ad deiformem quamdam exsistentiam per lumen quod sit divinæ naturæ similitudo, quod lux gloriæ nominatur.
Adhuc, forma est principium operationis, et modus agendi virtutem formæ imitatur. Non ergo potest agens ad altiorem operationem deduci, nisi confortetur virtus ejus. Contingit autem operationem talem altiorem quandoque ejusdem speciei et ordinis permanere cum actione priori et decliviori : quemadmodum calefactio intensior et remissior, unius speciei sunt. Et ad hujuscemodi altiorem actionem producendam, sufficit fortificari virtutem activam per simplicem sui intensionem, absque scilicet novæ formæ copula et immissione : ut dum calor remissus intenditur. Rursus vicissim contingit, operationem illam altiorem ad cujus productionem aliquid confortatur, alterius speciei et ordinis fieri : quemadmodum virtus diaphani per lumen receptum fit alterius illuminativa. Et dum ad talem operationem virtus aliqua elevatur, requiritur recentis cujusdam formæ adeptio. Visio denique qua videtur Deus sublimis et benedictus sicut est, est alterius prorsus gradus et rationis a naturali visione, sicut ex distantia objectorum et aliis plurimis elucescit. Eget ergo mens creata ad hujus visionis perceptionem novo quodam lumine, quo naturalis intellectualitas disponatur super suæ speciei vires.
Enimvero ex his transeundum est ad instantiarum factarum solutionem.
Et ad primam quidem dicendum est, quod non sic divinum intelligibile excedit et evadit creati intellectus facultatem, quomodo sonus et immaterialia visus corporei vim vel excellunt vel evadunt. Nam quum objectum visus sit color, ea quibus objectalis ratio visus non competit, omnino a visu extranea sunt. Sed quoniam objectum intellectus est verum, seu quod quid est, divina autem substantia est prima et fontana veritas, palam quod non penitus transcendit ordinem eorum quæ ad intellectus agnitionem pertinent. Quomodo autem excedat, patuit. Nam ob hanc ejus excellentiam, supernaturale munus menti creatæ necessarium est. — Ad secundam respondendum, quod illa sufficienter ostendit divinum intelligibile omni creatæ menti semper incomprehensibile fore ; sed per creatum lumen, propter virtutem quam lumen tale a Deo sortitur, disponi potest mens ad Dei visionem per essentiam, non comprehendendo, sed Deum immediate contemplando.
Tertia denique ratio convincit, non naturalem esse proportionem inter divinum intelligibile et creatam mentem ; sed per lumen gloriæ sublimatur mens ad proportionem quamdam imitativam, quæ facit mentem ad Dei speculationem idoneam. — Porro, est infinitum in quantitate et potentialitate, seu privative dictum : sic enim potentia materiæ dicitur infinita, quoniam nulla forma adepta, capacitas ejus cessat. Et infinitum his modis dictum, est ignotum, quia omnino imperfectum et indistinctum est. Sed dicitur infinitum in perfectione, quod scilicet est purus actus in nullo receptus. Et sicut hoc actualissimum est, sic cognoscibilissimum est. Unumquodque etenim eatenus cognoscibile est, quatenus de ratione actus ac perfectione formæ participat. Nam (ut ait Boetius) materia, motus et tempus, ob nimiam imperfectionis suæ potentialitatem, difficillimæ notitiæ sunt : quemadmodum separati intellectus et supersubstantialis Dei essentia, ob actualitatis suæ redundantiam, vim humanæ rationis supergrediuntur. Et in hoc quarta objectio soluta est.
Ad quintam quoque responsio ex præhabitis plana est. Non enim prænominatum lumen fit mentis creatæ intelligibilis forma, sed potius aptificat et exaltat mentem ad divinæ naturæ visionem, per ipsam Dei essentiam contuendæ. Verumtamen quomodo hoc fiat, ultima ratio investigat. Circa quod attendenda est similitudo quædam inter unionem Verbi cum homine, et divinæ essentiæ cum creata mente. Sicut nempe ex prædeterminatis circa incarnationem Dei paulo ante claruit, natura humana in Christo ad subsistentiam seu personalitatem Verbi assumpta est.4 Subsistentia autem, quæ etiam actualis existentia seu esse suppositale vocatur, dicitur actus primus; agere autem, dicitur actus secundus. Sicut itaque in Christo persona Verbi est principium immediatum actus primi naturæ humanæ, in quantum naturam hominis ad divinum esse assumpsit; sic in beatis intellectibus divina essentia, tanquam species intelligibilis menti creatæ conjuncta, est proximum principium actus secundi, qui est intelligere. Est enim divina essentia, juxta prædicta, quod videtur, et quo fit visio.5 Sed sicut Verbum assumpsit naturam humanam eique unitum est sine suæ puritatis macula, inclusione, commixtione ac detrimento; sic divina essentia unitur menti creatæ quoad actum secundum: non per sui inhæsionem aut determinationem (non enim informat mentem); neque sic ei unitur ut in ea recipiatur et limitetur, sed per lumen gloriæ mens exaltatur, ut eam divina essentia perficiat sicut intelligibilis forma perficit intellectum. Neque verum est, quod de ratione intelligibilis speciei sit ut informet intellectum. Imo quanquam hoc verum sit de speciebus rerum creatarum, quod scilicet subjective insint intellectui, multi tamen hujus oppositum defendere student: inter quos sunt Albertus et Ægidius, dicentes formas intentionales, sive visuales, sive intelligibiles, nulli subjecto inhærere. Contra quam positionem S. Thomas frequenter argumentatur: nec enim firma est. Sed contra eam modo disputandum non est. Nunc namque sufficiat ostendisse, non esse de ratione intelligibilis speciei ut informative insit. Est equidem in forma intelligibili duo attendere. Unum, quia inhæret et fulcitur in alio: et hoc imperfectionis est. Aliud, quoniam actuat et perficit intelligentem: quod ad perfectionem sonat. Sed in primo olim ostendebatur, quod volens ex entibus creatis ad divini entis notionem procedere, derelinquere debeat quod imperfectionis est in entibus creatis, idque quod perfectionis in ipsis est, supereminenter increato enti attribuere. Dum ergo ex natura et modo formæ intelligibilis creatæ agnoscere molimur, quomodo divina essentia velut intelligibilis forma copuletur creato intellectui, imperfectionem creatæ speciei tollere congruit; et quod insuper remanet, perficere scilicet intellectum modo explanato, neque puritati neque incircumscriptibilitati divinæ essentiæ repugnat.
Footnotes
Chapter 181 of 220