Articulus 64
Quod hæc Dei visio, quæ utique vita est atque felicitas beatorum intellectuum, sit desiderabilissima, purissima, jucundissima, et contemplantem perfecte quietans.
GAUDIUM autem est diffusio animi in conceptu boni. Quo ergo id quod concipitur, melius est et convenientius concipienti, eo gaudium ex conceptu talis boni oriens, plenius erit: præsertim si concipiens agnoscat illud sibi conveniens esse. Divina autem essentia, quæ objectum est beati intellectus, est pura bonitas, fons omnis desiderabilitatis, et supereminenter comprehendens omne pulchrum, omne dulce, et quidquid appetibile est in rebus creatis. Intellectus ergo eam agnoscens sicuti est, infallibiliter scilicet et non erranter, eo vehementius in ipsius fruitione exsultat, quo sibi eam concipit convenientiorem, atque in se ipsa præstantiorem. Scit autem eam sicuti est, et indeceptibiliter. Ineffabiliter ergo intensius in ipsius visione lætatur, quam in aliquo bono creato aliquis delectari potest.1 Unde scriptum est: Oculus non vidit, nec auris audivit, neque in cor hominis ascenderunt, quæ præparavit Deus diligentibus se. Et in Psalmo dicitur:2 Exsultationes Dei in gutture eorum. In quo exuberantiam supernæ gloriationis electorum David insinuat.
Præterea, gaudium oritur ex unione potentiæ cum objecto convenienter percepto. Plenitudo autem hujus gaudii ex quatuor dependet. Primo, ex dignitate potentiæ: altiori namque potentiæ jucundius convenit operari. Secundo, ex bonitate et convenientia objecti. Tertio, ex forma per quam potentia agit. Quarto, ex modo operationis: ut scilicet firmiter, secure et pro beneplacito quis agat. Quo igitur potentia dignior et objectum præstantius ac convenientius, forma quoque operationis perfectior et intimior, modusque agendi melior exstiterint, eo gaudium operantis plenius erit et sublimius. Intellectus autem est divina et dignissima virtus, secundum Aristotelem decimo Ethicorum. Divina etiam, prima atque fontana veritas, objectum exsistens beatæ mentis, convenientissima est omni intellectui, et in bonitate præstantissima ac infinita. Nam sine ea nil appetibile esset neque subsisteret: imo nec res aliqua sibi ipsi desiderabilis exsisteret sine ea. Est enim prima bonitas et primus finis, primumque appetibile. Remoto autem primo, tolluntur posteriora in subordinatis. Denuo, quum divina essentia sit sanctis intellectibus tanquam species intelligibilis conjuncta, intima est illis et prorsus superconvenientissima, quum sit supersplendidum lumen, replens et irradians mentem. Modus insuper divinæ hujus visionis optimus est. Videtur enim Deus non in ænigmate neque per speculum, sed per essentiam, æternaliter, firmiter et secure. Constat igitur, hujus felicis contemplationis gaudium, undique plenum et exuberans esse, omnique delectatione circa entia creata eo fore intensius et amabilius, quo intellectus aliis potentiis deiformior est, divinaque essentia creatis objectis et cognoscibilibus formis præstantior atque perfectior.
Adhuc, quo bonum aliquod clarius cognoscitur firmiusque possidetur, eo gaudium inde emanans plenius est. Quum ergo Deus, qui est incircumscripta bonitas, per essentiam videatur, æternaliter quoque et secure ab appetitu possideatur, palam quod superexcellentissimum sit gaudium inde procedens.
Præterea, Dei vita infinitæ jucunditatis plena est. Quo ergo creatæ mentes divinæ vitæ viciniores ac similiores factæ fuerint, eo divinæ jucunditati plus appropinquant.3 Ostensum est autem, idem fore objectum speciemque intelligendi eamdem intellectus divini et creati in finali illa felicitate. Illic ergo veraciter deiformes erimus:4 quemadmodum Joannes ait, Quoniam quum apparuerit, similes ei erimus. Vere igitur et multum penitus infelices sunt, qui propter viles corporeasque voluptates, ab hac Dei visione et superna beatitudine sese separari elongarique permittunt.5 Etenim homo quum in honore esset, non intellexit. Porro, quum omne sciendi desiderium nedum impleatur, sed Dei immediata fruitio omnem naturalem capacitatem superimpleat, secundum prædeclarata, constat quemlibet Deo fruentem prorsus contentari. At vero, quum intellectus sit divinæ lucis signaculum, immaterialis simplexque essentia, divinum quoque intelligibile substantialiter et totaliter lux sit et luminis largitivum, elucescit hujuscemodi Dei visionem purissimam esse.
Sed quoniam de his in primo determinatio habita est, nunc sufficiant hæc pauca, ne ejusdem resumptio superfluitatem inducat.6
Footnotes
Chapter 182 of 220