Skip to the text

Articulus 66

De ordinibus spirituum hierarchiæ mediæ.

PORRO, omni hierarchiæ hoc generale est, ut ex principio, medio et fine consistat : ex spiritibus videlicet sublimioribus, declivioribus et mediis. Medium autem, utriusque extremi conditionem multoties sapit. Denique, in cunctis ordinatis virtutibus in vim superioris virtutis inferiores agunt. Illud igitur quod ad Seraphim pertinet, ab inferioribus singulis ordinibus exsecutionem vicissim sortitur ; et pariformiter in aliis contuendum est. Ipsæ denuo supercœlestes hierarchiæ in trinitatem partitæ sunt. Sunt namque tres hierarchiæ, quæ conjunctim ordines novem comprehendunt. Et hoc ideo factum est, ut superfelix Trinitas in cunctis, præsertim vero in sublimioribus illis creaturis, utcumque reluceat.

Quoniam igitur jam de primæ hierarchiæ ordinibus tractatum est, nunc de hierarchia media, in qua sunt Dominationes, Virtutes et Potestates, congruit profari.12 Unde, quum dominorum sit præcipere quid alii exsequantur, spiritus illi nomen dominationis apte sortiti sunt, qui ordinant atque distribuunt multis quid prosequi et complere debeant. Dionysius enim in Cœlesti hierarchia ait, quod dominationis nomen, anagogen quamdam superpositam omni servituti indignæque subjectioni designat. Vera quippe est horum spirituum dominatio, et incessabiliter totius dominationis principem fontemque desiderant. Nam juxta possibilitatem suam, et sese et inferiores hierarchicas mentes ad divinam similitudinem Deique imitationem sursumducit, eas purificans, irradians et perficiens. Quemadmodum nempe mediam hierarchiam dirigit summa, sic infimam media dirigit. Propterea ait Gregorius: Dominari vero, est subjectos quosque possidere. Ea ergo angelorum agmina quæ mira potentia præeminent, pro eo quod eis cetera ad obediendum subjecta sunt, Dominationes vocantur.

Insuper, sicut ad Dominationes prænominata distributio spectat, sic ejusdem distributionis circa divinæ dispositionis ac providentiæ ordinem prosequendum, exsecutio ad Virtutes pertinet: quarum (ut ait Dionysius) nomen designat fortem quamdam infatigabilemque virilitatem in universas deiformes actiones; quæ ob nullam pusillanimitatem derelinquit motum suum, quo superalto Deo conformatur: imo juxta gratias atque virtutem sibi donatam, stat fortiter ad Deum, qui est virtus virtutum, conversa, inferiorumque animorum in divinum radium sursumactiva. Unde S. Thomas in Summa contra gentiles ait, quod principium universalis operationis ad hunc ordinem pertinet.3 Dicit enim, quod motus cœlestium corporum, quæ omnium inferiorum quodammodo causa sunt, ad hujus ordinis spiritus attinet. Ideo in Luca Virtutes cœlorum appellantur.4 Divinorum quoque supernaturalium operum exsecutio ad eosdem spectare videtur. Nam Gregorius ait: Virtutes etenim dicuntur spiritus per quos signa et miracula frequentius fiunt.

Enimvero, quemadmodum exsecutio distributionum a Dominationibus procedentium ad Virtutes pertinet, sic Potestatibus competit ut ordinem a Virtutibus exsecutum in entibusque constitutum, custodiant inconfusum, ea quæ ordinis destructiva sunt avellendo. Unde Gregorius ait, eos spiritus Potestates nominari, quibus eminentius convenit ut eis virtutes adversæ subjectæ sint, quorum potestate refrenantur, ne corda hominum tantum tentent quantum volunt. Propterea dixit Dionysius, quod nomen Potestatum significat inconfusam quamdam et bene ornatam circa divinas susceptiones ordinationem.5 Et hujus ordinis spiritus infimam hierarchiam continent, potenter simul et benigne eam sursumagentes et in divinum lumen expandentes: nequaquam tyrannice vel cum perturbatione abutentes potestate donata sibi ab omnium hierarchicorum ordinum fonte splendidissimo, cuncta pulchrificante et ornante.

Footnotes

  1. Ps. lxxix, 2. ↩

  2. Ps. ix, 5. ↩

  3. lib. III, c. 80. ↩

  4. Luc. XXI, 26. ↩

  5. De Cœlest. hier. c. VIII. ↩

Chapter 184 of 220