Articulus 67
De hierarchia infima, et proprietate ac operationibus spirituum ordinum ejus.
INFIMA quippe hierarchia ecclesiasticæ hierarchiæ immediate præsidet, et comprehendit Principatus et Archangelos ac Angelos. Unde Dionysius ait, hanc hierarchiam humanis hierarchiis per consequentiam præcipere, resque humanas dirigere.1 Per res autem humanas ea omnia intelligenda sunt, quæ in hominem ordinantur et in ipsius bonum cedunt. Est autem in rebus humanis quoddam commune bonum, utputa civitatis vel gentis: et hujus gubernatio ad Principatus videtur pertinere. Sic nempe dispositio regnorum mutatioque dominationis de plebe in plebem, instructio quoque principum, qui communi bono præsident, ad ordinem istum pertinere diceretur. Est rursus bonum quoddam humanum, quod licet ad unum solum pertineat, neque in communitate consistat secundum se ipsum, est tamen multis utile et communitati necessarium, sicut ea quæ fidei sunt et divini cultus : et hujuscemodi bonum ad Archangelos attinet, quorum (secundum Gregorium) est summa nuntiare. Unde ad beatam Virginem non quivis angelus, sed Gabriel archangelus destinatus traditur, qui illi Verbi incarnationem nuntiabat :2 quæ ad solam Virginem secundum se ipsam considerata pertinebat, sed omnibus utilis et necessaria exsistit. Est iterum humanum quoddam bonum personam respiciens, et personale vocatum : quod Angelorum ditioni substernitur, quibus (juxta Gregorium) competit minima nuntiare. Unde et hominum custodes perhibentur, dicente Psalmista : Angelis suis mandavit de te, ut custodiant, etc.3
Nomen ergo Principatuum principalitatem substantiarum illius ordinis importat, inferiorum ordinum comparatione, quibus superponuntur, eos convenienti deductione erigendo, et ad Dei assimilationem juxta virium suarum capacitatem exaltando. Porro, apud Dionysium Archangeli inter Principatus et Angelos medii constituti sunt, cum utrisque in proprietate quadam communicantes, quemadmodum ex ipso eorum nomine claret : nam archangelus angeli princeps interpretatur. Etenim cum Principatibus Archangeli communicant, quoniam cum illis ad superexaltatum universorum principem Deum convertuntur, ipsi ut queunt conformari festinantes, studentesque in ipso figi et fixi permanere. Rursus, per hoc quod angelicum ordinem immediate illustrant, simplificant et reducunt, etiam cum Principatibus convenientiam obtinent.4 Cum Angelis autem communicant, in quantum cœlestium revelativi sunt, a superioribus sibique superpositis Virtutibus divinas illuminationes hierarchice suscipientes, et easdem nuntiantes Angelis, per Angelos quoque hominibus : ut sic in cunctis divinæ sapientiæ operibus, ordinatus fiat processus. Agnoscendum quoque, secundum Gregorium, quod angelorum vocabulum, non naturæ sed officii nomen est, dicente Psalmista, Qui facit angelos suos spiritus : videlicet dum certis officiis eos deputat.
Footnotes
Chapter 185 of 220