Skip to the text

Articulus 68

Quomodo cœlestium hierarchiarum ordines Gregorius assignet, et in quo ejus positio a sententia Dionysii recedere videatur.

ENUMERANDO denique cœlestium hierarchiarum ordines, a determinatione Dionysii declinat nonnihil Gregorius. Sic nempe prænominatos cœlestium animorum ordines enumerat : Scimus, inquit, sacro testante Eloquio, esse Angelos, Archangelos, Virtutes, Potestates, Principatus, Dominationes, Thronos, Cherubim et Seraphim. Ex quo elucescit, in hoc Gregorium a Dionysio recessisse. Nam Virtutes, quas in secunda hierarchia medium ordinem constituit Areopagita, inter Dominationes videlicet et Potestates statuendo Virtutes, has Gregorius ordinat in infima hierarchia ordinem supremum. Sed hæc tantorum virorum dissonantia potius videtur verbalis quam multum discrepans : aliter namque Gregorius utitur nomine principatus quam Dionysius. Ait enim Gregorius, quod principari, sit inter reliquos priorem exsistere. Unde secundum eum, Principatus dicuntur, qui ipsis quoque bonis angelorum spiritibus præsunt : et sic, quod juxta præinducta et sententias magni Dionysii, Virtutibus attributum est, assignat Gregorius Principatibus. Principatus vero, secundum præhabita, sunt qui gentibus præponuntur, et communi bono hominum, ultimisque duobus infimæ hierarchiæ ordinibus. Sed sic nomine principatus Gregorius usus non est.12 Porro Virtutes Gregorius eos spiritus nuncupat per quos signa et miracula frequentius fiunt: quod Thomas intelligit et exponit, ut illi spiritus dicantur Virtutes qui ad quasdam particulares operationes ordinantur, dum in speciali casu aliquo, præter communem naturæ ordinem quidpiam peragendum est. Et juxta hoc non incongruenter in infima hierarchia computantur: talia enim miraculosa opera ad hominem et res humanas singulariter spectant, quibus (ut ostensum est) infima hierarchia præsidet. Sed in præcedenti articulo aliter declarata est Virtutum proprietas.3

Itaque difformiter quodammodo tradunt hi cœlestium ordinum nomen et ordinationem. Positio tamen Dionysii, qui et amantissimus secretissimusque Pauli discipulus exstitit, et cui Paulus reserasse non ambigitur quæ homini revelari non licuit, ejus (inquam) positio communior est. Utraque tamen, sicut Thomas manifestat, ex verbis Apostoli auctoritatem habere potest. Nam ad Ephesios scribens, ait: Constituens illum, Jesum videlicet, ad dexteram suam in cœlestibus, supra omnem Principatum et Potestatem et Virtutem et Dominationem.4 Ex quo innotescit, post Dominationes, Virtutes proxime collocari. Et hunc modum observavit Dionysius. Sed Colossensibus idem scribens Apostolus, dicit:5 Sive Throni, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates. In quo constat Principatus post Dominationes immediate ordinari. Et hanc ordinationem sectatus est Gregorius. Utraque ergo positio sapienter ac sobrie recipienda est.

Footnotes

  1. Ps. civ, 4; ↩

  2. Hebr. i, 7. ↩

  3. art. LXVI. ↩

  4. Ephes. 1, 20, 21. ↩

  5. Coloss. 1, 16. ↩

Chapter 186 of 220