Articulus 69
Et est solutio cujusdam dubitationis quæ ex præinductis nascitur.
HABITUM quippe est, infimam hierarchiam nostræ ecclesiasticæ hierarchiæ præsidere, præesse proximeque superponi. Ex quo videbitur forsan alicui, non nisi infimæ hierarchiæ spiritus ad humanum bonum destinari: præsertim quum ordinata gubernationis series id ipsum exigat, ut a distanti in distans fiat processus per ordinata media, sicut ait Dionysius, et in Physicis Aristoteles. Non igitur superiores illæ deiformes substantiæ per semetipsas immediate, sed per subalternas sibi mentes, inferiorum videlicet ordinum spiritus, humanam hierarchiam dirigunt, purgando, illustrando et perficiendo eamdem. Præterea, ut verbis Gregorii utar, Dionysius Areopagita, antiquus videlicet et venerabilis Pater, fertur dicere hoc quod modo introductum est, quod scilicet inferiorum dumtaxat agminum spiritus ad humana solatia vel visibiliter vel invisibiliter mittantur.1 Sed huic dicto, quod in Isaia scribitur non videtur consonare: Volavit (inquit) ad me unus de Seraphim; et in manu ejus calculus, quem forcipe abstulerat de altari, et tetigit os meum.2 Et Apostolus ad Hebræos ait: Nonne omnes administratorii spiritus sunt?3
Qui igitur sententiam Dionysii sectari eligunt, hoc respondent, quod inferiorum ordinum angeli illorum spirituum nomen accipiunt quorum explent officium.4 Etenim Seraphim (secundum præostensa) incalescens dicitur. Angelus igitur qui de altari carbonem abstulit ut locutionis peccata incenderet, non inconvenienter Seraphim appellationem sortitus est. Denique palam est, omnem rerum creatarum catenam, universumque angelicarum mentium ordinem, comparari ad Deum benedictum sicut instrumentum et subserviens organum ad artificem et principalem operantem: et secundum hoc, omnes administratorii spiritus sunt. Verumtamen quod non omnes immediate mittantur neque exterius destinentur, sicut asserit Dionysius, ex verbo Danielis prophetæ videtur elucescere. Contestatur nempe: Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia adsistebant ei.5 Super quod ait Gregorius: Aliud est ministrare, aliud adsistere. Qui enim ministrant, ad nos quoque destinantur. Adsistunt vero, qui sic contemplatione intima perfruuntur, ut ad explenda foris opera minime mittantur.
Porro, quid ad hanc dubitationem simpliciter responderi congruat, determinare non præsumo. Hoc tamen pro summo Dionysio dici licet, quod secundum ordinatam regiminis universarum hierarchiarum institutionem hoc rationabile est, ut per inferiores spiritus, hi qui sublimiores sunt nostram hierarchiam dirigant :6 ut sic sursumactio mentium mundanarum a supermundanis mentibus ordinata sit. Deus autem, qui totius ordinis omnisque naturæ institutor est, secundum prædemonstrata in primo, virtute sua ordinem ipsum supergreditur;7 neque limitata est divina causalitas, ut non nisi secundum inditam entibus naturalem legem operari queat. Unde et Avicenna dicit, primum principium extra genus et super omnem ordinem consistere. Deus igitur mittere et operari potest in omni natura et ordine quemadmodum vult, quum sit ipsius virtus prorsus indeterminata. In hoc namque est Deus omnipotens, quod omnia sicut vult, operari potest : quod Albertus asserit dixisse Avicennam. Enimvero spiritus quosdam cœlestes a quibusdam mitti, ex Zachariæ testimonio patenter innotescit. Ait enim : Ecce angelus qui loquebatur in me, egrediebatur; et alius angelus egrediebatur in occursum ejus, et dixit ad eum :8 Curre et loquere ad puerum istum. Nec ambiguum est quin mittere, sit sublimioris ordinis, mitti autem, inferioris; quamvis vicissim mitti dicatur, qui ejusdem naturæ est cum mittente : candorem namque mittit lux ignis, et radium mittit lumen, sicut contra Arianos inducit Augustinus.
Footnotes
Chapter 187 of 220