Skip to the text

Articulus 70

Et est introductio quarumdam rationum, quibus ostendi videtur, non posse esse peccatum in dæmonibus.

DÆMON nempe in Græco, Latine sonat intelligentem : unde dæmon substantia intellectualis dicitur. Et sicut modo usus obtinuit, nomen dæmonis pro substantia intellectuali mala accipitur dumtaxat. In præinductis equidem olim tractabatur, quemadmodum Platonici substantias intellectuales tripartiti sunt, in cacodæmones, calodæmones et catodæmones eas distinguentes. Demonstratum est rursus, nil substantialiter malum esse, sed cuncta ab uno essendi fonte, Deo sublimi et benedicto, emanasse. In quo Marcianorum seu Marcionistarum ac Manichæorum error confusus est : quorum positio ab Empedocle philosopho originem videtur duxisse. Dixit namque Empedocles duo entium activa principia, videlicet amicitiam et litem. Præfati autem hæretici malum summum et primum bonum rerum causas posuerunt. Quumque error hic ab Aristotele posterioribusque philosophis sufficienter destructus sit, nihilo minus perversi quidam homines nunc prænominati, etiam in christianam legem eumdem introducere præsumpserunt. Quoniam igitur ostensum est dæmones malos esse et non naturali malitia, restat ut peccato voluntatis mali existimentur.

Quomodo autem in dæmonibus peccatum esse queat, jam inquirendum est. Videtur etenim rationabiliter intendentibus, non potuisse peccatum voluntatis in dæmonibus contigisse.1 Nam quum bonum apprehensum, sit objectum voluntatis, impossibile est in voluntate peccatum accidere, si non præeat error intellectus.2 Dæmon autem est substantia intellectualis non sensitiva, et incorporea : non est ergo in eo potentia cognoscitiva nisi intellectus. Quidquid ergo cognoscunt, intelligunt. In eo autem quod quis intelligit, non errat : ex defectu enim intelligendi oritur omnis error in intellectuali essentia. Videtur ergo in dæmonibus non cadere error voluntatis seu peccatum. — Præterea, nulla virtus cognoscitiva circa proprium objectum decipitur, sed circa extraneum quoddam circumstans : visus namque non in judicio coloris, sed circa sonum aut saporem, seu dum de specie rei judicat, decipi videtur. Intellectus autem objectum est quidditas rei. Si igitur intellectus aliquis ipsas entium puras quidditates phantasmatibus impermixtas agnoscat, non videbitur errore intellectus deficere. Nam in nobis intellectualis error hinc consurgit, quoniam formas rerum phantasmatibus permixtas contemplamur: qui cognitionis modus in dæmonibus locum non habet. Non itaque videtur qualiter in ipsis peccatum esse poterit.

Adhuc, apud nosmetipsos cernimus, quod in universali de aliquo notitiam veram habentes, ideo deficimus et erramus, quoniam circa particularia impeditur judicium rationis ob passionem aliquam lumen mentis obnubilantem, prout in irascentibus et incontinentibus palam conspicitur. Quum ergo passiones tales in substantia intellectuali ac insensibili locum prorsus non habeant, non apparet qualiter in operatione intellectus ejus, peccatum possit exsistere. — Amplius, nullius rei appetitus tendit nisi in id quod sibi conveniens est ac bonum. Videmus autem, in his quorum sunt duo aut plures appetitus, utputa sensitivus et rationalis, ideo peccatum oriri, quoniam inferior appetitus non fertur in bonum et appetibile sibi secundum ordinem congruentiamque appetibilis superioris appetitus: sicut dum sensualia bona contra intellectualium bonorum ordinem desideramus. Quæ autem non nisi in unum singulare bonum ordinantur, in illud semper et sine errore moveri videntur. Semper namque lapis appetit esse deorsum. Natura quoque eodem modo inclinatur quantum in se est, quamvis ob materiæ indispositionem aut conformem causam, vicissim aliter eveniat quam natura intendebat. In intellectualibus autem substantiis unus dumtaxat appetitus est, et in unum solum bonum ordinantur. Non ergo dabilis videtur modus quo in illis peccatum esse valuerit.

At vero, substantiæ intellectuales separatæ, incommutabili universorum principio viciniores et a materiæ contrarietate remotiores sunt, quam corporales substantiæ. In corporibus autem cœlorum, et eorumdem animabus, si quis ea sentit animata, peccatum non cadit neque defectus, quum motus cœlestium corporum sit ordinatissimus et regularis ac uniformis, secundum Philosophum, totiusque naturalis ordinis causale quoddam principium. Minus igitur (ut videtur) in substantiis incorporeis peccatum voluntatis cadere valuit. — Enimvero, quum virtus in medio quodam consistat, ex superabundantia atque defectu peccare nos contingit. Circa id autem quod secundum se ipsum medium seu in medio est, non peccamus: non etenim quis peccat justitiam appetendo, quum ipsa secundum se medium quoddam sit. Substantiæ autem intellectuales non sensitivæ, non corporalia bona, sed intellectualia solum appetunt: omnino nempe irrationabile est dicere, substantias ex natura incorporeas, corporea bona appetere, seu sensibilia, quæ sensu carent. Sed in intellectualibus bonis non est accipere superabundantiam et defectum. Nam secundum se inter superabundantiam et defectum media sunt: quemadmodum inter duos errores verum medium est, quorum alter est in plus, et alter in minus. Unde sensibilia et corporalia bona in medio sunt, si secundum rationem sint, sicut in Ethicis ait Philosophus. Videtur ergo intellectus separatus neque voluntate posse errare. — Porro, quum secundum philosophorum sapientiores, intelligentia sit agens infallibile, non errans, et sicut ait Averroes, ipsa inalterabilis sit; dæmon quoque aliud non sit nisi intelligentia quædam et de intelligentiarum ordine, si secundum naturam propriam in se ipso consideretur, seclusa malitia: hinc igitur colligi videtur et innotescere, aut non esse malitiam in dæmonibus, aut certe eamdem naturalem esse, non voluntariam.

Footnotes

  1. Zach. u. 3, 4. ↩

  2. Rame. ↩

Chapter 188 of 220