Articulus 71
Quomodo in dæmonibus peccatum cadere queat.
SI igitur Platonicos sectari quis vellet, non ei difficile foret præsentem difficultatem absolvere. Dicunt nempe dæmones animalia corpore aeria, mente rationabilia, tempore æterna, et animo passiva. Sic enim, quum secundum eos, dæmones corpora sibi habeant unita, sintque animo passivi, non tantum intellectualis cognitio eis competit, sed etiam sensitivæ partis passiones ipsis inesse nil prohibet. Sed quoniam contra positionem istam superius disputatum est, atque ostensum non esse corpoream naturam in dæmonibus, restat ut alia via investigetur quemadmodum in illis peccatum esse possit.1 Porro juxta Scripturæ testimonia, dæmones nedum de ordinibus separatarum substantiarum vel potius angelorum sunt, sed et primus dæmonum summus exstitit angelorum; cui per Prophetam dicitur: Tu Cherub, signaculum similitudinis, plenus sapientia et perfectus decore, in deliciis paradisi Dei fuisti; omnis lapis pretiosus operimentum tuum: sardius, topazius, jaspis, chrysolithus, onyx et beryllus, sapphirus, carbunculus et smaragdus. Etenim per hæc lapidum novem nomina, novem angelorum ordines, secundum Gregorium, intelliguntur:2 quibus, ut idem ait, ideo primus ille angelus ornatus et opertus exstitit, quoniam ex illorum comparatione clarior fuit, cunctisque angelorum prælatus agminibus. Hic porro tam sublimis spiritus prævaricatus est, dum dixit: In cœlum conscendam; super astra cœli exaltabo solium meum; sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis; ascendam super altitudinem nubium; similis ero Altissimo.3 In his equidem verbis aperte innotescit, crimen dæmonis superbiam fuisse.
Pro cujus intelligentia contemplandum est, quemadmodum secundo Primæ philosophiæ inducit Aristoteles, quod in omni genere causarum est ordo quidam. In formalibus namque causis ordo est, sicut et in formis. Sicut igitur in causis efficientibus ordo quidam attenditur, ita et in finalibus causis ordo est. Deus quippe, intelligentia, natura universalis et motus cœli ac particulare agens, sunt causæ efficientes, quarum una sub altera est; prima vero nulli prorsus subalternari potest. Sic quoque in finalibus causis est. Nam quum bonum et finis coincidant, secundum Philosophum, sicut in bonitatibus, sic in finibus ordo est. Deus autem est finis universorum primus et universalis; alii quoque sunt uniuscujusque proprii ac particulares fines: sicut levis, esse sursum. In omnibus autem causis subordinatis accidit peccatum, dum causa singularis et inferior, ab ordine primariæ seu superioris causæ abscedit: quemadmodum quum principali agenti non paret instrumentum. In omni ergo ente cujus finis est sub altero superiori fine, peccatum contingere potest, si res illa non debite ordinetur in superiorem finem: sicut finis militis est sub duce, et ducis finis sub fine regis comprehenditur. Nam vicissim explanatum est, ordinem esse optimum in entibus et intimum eisdem: eatenus ut peccatum aliud non sit nisi recessus ab ordine. Debitus enim et omnino decens ordo est, ut inferiora superiori, et præsertim creata Creatori obediant et subsint. Ens igitur quod est sibi ipsi finis primus, sufficiens et totalis, voluntate omnino peccare non valet. Tale est autem Deus, qui est pura bonitas, sibi per se sufficiens: quod nulli creato attribuibile est. Quum ergo finis proprius substantiæ separatæ sub ordine primi et divini finis comprehendatur, ut scilicet Deo subjici velit et in ipsum ordinari, peccatum in ea cadere potuit: quia proprium finem et bonum non in divinum bonum ordinavit, sed quodammodo in proprio bono sistebat. Licet enim unicuique volenti naturalis quædam insit inclinatio in propriam perfectionem ac bonum, hoc tamen non indissolubiliter neque naturaliter creatæ menti competit, ut proprium finem in altiorem ordinet, quasi ab illo deficere non possit, quum finis ille superior non sit naturæ suæ sed superiori proprius, et omnis voluntas creata, eo ipso quo creata, de se defectibilis sit, et ob libertatem propriam in utrumque vertibilis. Relinquebatur igitur in libertatis arbitrio substantiæ separatæ, ut finem propriumque bonum in ipsum divinum bonum referret, aut non.
Per hunc itaque modum intelligendum est, dæmonis primordiale crimen superbiam exstitisse: non quod Divinitatis plenitudinem Deitatisque veræ concupierit æqualitatem (nam hoc in intellectum ejus cadere non valuit, illudque appetendo appetiisset se non esse, quum diversitas rerum sit secundum naturam ordinemque specierum); sed quoniam regere, regulare et dominari, soli Deo dumtaxat congruit, primusque angelus præesse, non subjici, regere, non regulari, concupivit, hinc dictum est, quod Altissimo assimilari voluit. Et hoc summa superbia erat:4 cujus causa exstitit nimia complacentia, inhæsio vehemens intensaque conversio voluntatis in proprium bonum. Bonum nempe apprehensum, est voluntatis objectum. Ideo sicut proprium bonum singulariter contuebatur mente, sic in ipsum ferebatur et sistebat voluntate. Unde elucescit non irrationabile fore, dum primus angelorum fertur cecidisse. Illius quippe pulchritudo et sublimitas, quoniam eminentes erant, fortius movebant voluntatem ne subdi vellet. Denuo, ex hoc superbiæ crimine, odium contra Deum juste punientem, et rancor contra hominem, in dæmone consecutum est.
Est autem insuper intuendum, quod dum aliquid sub pluribus finibus constitutum est, tunc potest se uni illorum subdere cui voluerit, et ab altero recedere: et a quocumque recesserit, semper peccabit, quamdiu superior quilibet finis recte se habet. Si vero finis secundarius a primario deviaverit, non peccabit qui utrique fini suberat, si a secundario fine recedat, primarioque solummodo se subjiciat. Miles namque qui sub duce et rege est, sive a duce sive a rege recedat, semper peccat, dummodo dux sub rege manserit. Quod si dux non recte permanserit, recte utique movebitur miles sub solo rege perseverans. In angelicis denique spiritibus, quemadmodum in his quæ de cœlestibus hierarchiis paulo ante ferebantur claruit, ordo est;5 et ut dictum est, primus illorum fuerat, qui primus cecidit. Qui igitur ipsi primo subditi erant, errantique illi non acquiescentes, sed sub divino primoque fine persistentes, nullatenus peccabant; sed qui erranti se subditos fecerunt, a primo et fontali fine abeuntes, hi peccaverunt, et cum principe suo lapsi sunt.
Footnotes
Chapter 189 of 220