Articulus 72
De solutione rationum quæ fiebant.
CONSTAT autem ex nunc dictis, ex hoc in dæmone peccatum accidisse, quoniam bonum superius ad quod proprium bonum referendum erat, non considerabat, et non igitur quia contra agnitionem veri erravit. Defecit ergo intellectus talis, non sufficienter attendens divinius et superius bonum: quod ideo evenire potuit, quoniam in proprium bonum voluntas nimium ferebatur, sicut ostensum est plenius. Et per hæc, ratio prima soluta est. — Secunda quoque solvitur per idem. Non enim circa contemplationem proprii objecti erravit intellectus dæmonis, sed quoniam bonum superius prætermisit, in quod se ipsum ordinare debebat. Nam sicut in nobis peccatum accidit, dum inferiora bona appetimus non secundum rationem et ordinem congruum respectu superiorum bonorum; ita in dæmone peccatum fuit, quoniam in divinum bonum, bonum proprium non retulit. tudinem et virtutem Verbum caro factum continetur in Baptismo, sed substantialiter in Eucharistiæ sacramento.
Chapter 190 of 220