Articulus 74
Quid de sacramento Eucharistiæ orthodoxa fides teneat.
ENIMVERO, quemadmodum dicente Domino, Ego sum panis vivus, qui de cœlo descendi; et post pauca, Et panis (inquit) quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita: litigabant ergo Judæi ad invicem, dicentes, Quomodo potest hic carnem suam nobis dare ad manducandum? sic et infidelium perversi intellectus, hanc fidei divinæ doctrinam impugnare non desistunt. Nempe, sicut nedum Judæi Christo prorsus increduli corrixati sunt auditis verbis veritatis, sed et discipulorum nonnulli turbati sunt, abeuntes retrorsum atque dicentes: Durus est hic sermo; quis potest audire eum? sic non dumtaxat infidelium societas, sed Christianismi quoque fidem professi aliqui, propter præinducti sermonis difficultatem, sese ab Ecclesiæ unitate segregaverunt, abieruntque retrorsum, et hæretici facti sunt. Dicunt equidem, non realiter sed significative seu figuraliter tantum, corpus sanguinemque Christi in hoc sacramento contineri; volentes, quod Veritas ait, Hoc est corpus meum, sic intelligi, Hoc est signum vel figura corporis mei: quemadmodum ait Apostolus, Petra autem erat Christus, id est figura Christi. Introducunt insuper pro positionis suæ fulcimento ea quæ Dominus propter exstirpandum discipulorum scandalum, quasi se ipsum explanans, subjunxit, dum ait, Verba quæ ego loquor vobis, spiritus et vita sunt: tanquam innuat, sermonem quem dixit, non litteraliter, sed secundum spiritualem sensum debere accipi. Nos autem cum B. Petro agnoscentes, quoniam verba vitæ habet qui hæc dixit, non abimus retrorsum, scientes quoniam quæcumque dixit Dominus, potens est et facere, quum juxta Archangeli testimonium, non sit impossibile apud Deum omne verbum.1
Ideoque præfata positio tanquam hæretica relinquenda est: quod ex verbis Salvatoris patenter elucescit. Respondet namque Judæis corrixantibus: Amen, amen dico vobis, nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis.23 Denique, ad excludendum figuralem tantummodo verborum suorum intellectum, ait:4 Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Et Apostolus scripsit: Quicumque manducaverit panem hunc, et biberit calicem Domini indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini.5 In hoc quippe quod ait, Non dijudicans corpus Domini, veram realemque dominici corporis continentiam in sacramento hoc superbenedicto, sufficienter contestatus est.
Hæc est igitur fidei doctrina, quod in virtute verborum quibus Christus in novissima Cœna sacramentum istud instituit, ipsa panis substantia in substantiam dominicæ carnis transsubstantietur, vinumque in sanguinem Christi, ab his quibus sacerdotalis character impressus est, tanquam Christi vicariis et in ejus virtute id ipsum conficientibus. Neque enim auctoritas ab hæreticis prædictis introducta, positioni eorum vim præstat: intelligitur namque, quoniam quamvis vera Christi caro in hoc sacramento edenda offeratur ac contineatur, non tamen carnaliter et instar ceterorum ciborum traditur manducanda, sicut paulo ante claruit et adhuc amplius clarebit.67 Unde et in subsequentibus verbis Evangelii Salvator dixit:89 Si igitur videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius, etc. Per quod discipulorum scandalum prorsus sopitur, si tamen intelligerent.1011 Putabant etenim sic dominicam carnem manducandam, quasi consumenda foret ut reliqui cibi:12 quem utique errorem verba Domini præscindunt, dum dicitur, Si igitur videritis, etc.13
Ad tertiam respondendum, quod in peccato dæmonis non erat prætermissio medii per superabundantiam passionis, sed per inæqualitatem justitiæ. Deo enim, cui debuit omne quod est et habuit, minus retribuit quam debebat. — Responsio denique quartæ objectionis est, quod naturalia non tam agunt quam aguntur. Natura enim, quæ per se cæca est, ab agente cognitive dirigitur. Mentes vero, quæ liberæ sunt, agunt sese prout eligunt. — Ideoque propinquitas earum ad Deum non tollit ut peccare possint. Et sic quinta instantia solvi potest. — Sexta autem ratio soluta est in secundæ et tertiæ objectionum solutione. — Ultima etiam ratio obtinet, quod post peccatum dæmon non resurgit, non autem quod omnino inavertibilis sit a Deo semper et a sui principio.
Footnotes
Chapter 191 of 220