Articulus 73
De sacramento Eucharistiæ.
SUNT equidem Ecclesiæ quædam sacramenta: quorum primum præcipuumque est Eucharistia, et ut Dionysii verbis utar, divina Eucharistia. Hæc nempe sacramenta Ecclesiæ prorsus necessaria sunt. Sacramenta etiam ex passione Christi efficaciam sortita sunt. Est namque sacramentum, invisibilis gratiæ visibile signum. Invisibilia autem Dei dona cum visibilibus signis hominibus tradi, penitus congruum humanæque conditioni proportionatum est, quum ex sensibilibus corporeisque naturis ad divina ac invisibilia sursumduci, congeneum ac connaturale sit homini. Per visibilia itaque quædam congruit ut salutem in nobis operetur Deus. Porro mors Christi est quasi universalis causa humanæ salutis. Universalem autem causam determinari oportet et applicari ad unumquemque effectum particularem. Hinc igitur necessarium erat, exhiberi hominibus quædam remedia per quæ beneficium mortis Christi eis quodammodo conjungeretur. Talia vero remedia, Ecclesiæ sacramenta appellantur.
Quoniam igitur Eucharistiæ sacramentum spirituale nutrimentum est et cibus spiritus, sicut corpori corporale et in nutriti naturam transmutabile alimentum necessarium est, quatenus nedum ad debitam quantitatem perveniat, sed etiam post illius adeptionem sustentetur et subsistat: sic utique et in spirituali vita alimentum quoddam spiritui necessarium exsistit, quo vita denuo regenerati, gratia et virtutibus crescat, conservetur et perduret: et hoc divina Eucharistia est. Quippe quum spiritualia sub corporalium rerum sibi correspondentium speciebus congruenter nobis (quemadmodum habitum est) donentur, hujusmodi spirituale alimentum sub corporalium alimentorum formis quibus communius utimur, panis scilicet et vini. traditum est. Hoc autem non sic intelligendum est quasi alimentum istud spirituale non sit verum corpus Christi, sed quoniam spiritum mentemque, non corpus reficit, ideo spirituale dicitur. Hoc namque alimentum in se quidem corporale est, seu ex parte propriæ naturæ.1 Scriptum est enim: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Sed cibus iste (ut tactum est nunc) ob id spiritualis nominatur, quoniam non in carnem aliti convertitur, neque corpus replet, sed mentem confortat.
Denique, sicut per Baptismum homo spiritualiter regeneratur denuoque renascitur, sic per Eucharistiam spiritualiter, ne vita defluat mentis, quæ Dei gratia est. cibatur. Aliter autem conjungitur generans genito, et nutrimentum nutrito. Palam nempe est, generans secundum virtutem copulari genito; alimentum vero secundum substantiam alito conjungi necesse est. Ut ergo corporalibus signis spirituales effectus correspondeant, mysterium Dei incarnati aliter in Baptismo, qui spiritualiter regenerat, atque aliter in Eucharistiæ sacramento, quod spiritum reficit, nobis unitur: quoniam secundum simili-
Non enim consumitur, quum nec carnem cibet. Et per hunc modum exposuit Augustinus partem istam Evangelii.
Footnotes
-
Jod. 1. 56. ↩
Chapter 192 of 220