Skip to the text

Articulus 75

Objectiones infidelium contra sacramentum Eucharistiæ complectitur.

DENIQUE, quomodo exaltantur cœli a terra, sic exaltatæ sunt cogitationes Dei a cogitationibus hominum.1 Stultam namque fecit Deus sapientiam hujus mundi. Mundus quoque divinam sapientiam insaniam reputat. Sed est illuminatio a Patre luminum descendens, humanam mentem divinæ menti concordem efficiens, atque in omnem nos veritatem deducens. Qui igitur hujus deiformis illustrationis expertes sunt, contra præostensam fidei veritatem multipliciter objiciunt.

Primo quidem: quia enim corpus Christi in hoc sacramento de novo esse incipit, necesse est hoc esse vel per localem motum, vel per alterius conversionem in ipsum. Primo autem modo impossibile est ut corpus Christi in hoc sacramento esse incipiat: sic enim desineret esse in cœlo. Mobile enim dum movetur, priorem locum exit et deserit, alterumque subintrat. Rursus, motus localis ad unum aliquid necessario terminatur. Ideoque si per localem motum corpus Christi sub speciebus sacramentalibus esse inciperet, simul et semel non nisi in uno altari de novo adveniret. Neque rursus videtur quod per conversionem alterius in ipsum, in hostia altaris incipiat esse. Id enim quod est terminus conversionis, fit de novo: adipiscitur namque esse per conversionem. Non potest ergo converti aliquid in præexsistens. Corpus autem Christi præexsistit, atque in cœlo quo ascendit perseverat. Nihil igitur in ipsum videtur posse converti.

Præterea, ex parte loci sumuntur rationes ad idem. Nam secundum Philosophum, necesse est locum et locatum fore æqualia; neque alibi cernimus corpus majus in loco eo minori contineri. Quum igitur verum perfectumque Christi corpus multo majus sit quam dimensiones hostiæ, videtur penitus impossibile sub tam modica quantitate corpus tam magnum conservari. — Adhuc, impossibile apparet in diversis locis idem esse corpus. Corpus enim in diversis exsistens locis, haberet diversa ubi: quoniam, secundum Gilbertum Porretanum, ubi causatur ex loco in ipso locato. Sed, sicut ait in de Trinitate Boetius, diversitas ubi, arguit diversitatem corporum. Est ergo impossibile unum corpus in pluribus esse locis. Fides autem asserit, in pluribus altaribus simul hoc sacramentum celebrari. — Amplius, idem non distat a se ipso; et impossibile est unum corpus simul quiescere et moveri. Si autem simul exsistit corpus Christi in cœlo et sub formis hostiæ, distabit idem a se ipso, eritque idem corpus simul in motu et quiescens: quod prorsus impossibile est et contradictionem implicans. — At vero, partes alicujus separatim esse non possunt, ipso toto remanente integro. Constat autem, panem et vinum seorsum esse in hujus sacramenti celebratione. Si igitur sub speciebus panis contineatur corpus Christi, et sub formis vini sanguis ejus, nec hic nec ibi erit integer Christus. Et si sub utriusque speciebus utrumque comprehendi dicatur, obviat præcedens ratio. Videtur ergo impossibile christianæ fidei dogma.

Porro, ex parte accidentium difficultas occurrit. Accidentis enim esse, est inesse, secundum Philosophum septimo Primæ philosophiæ.2 Tam ergo impossibile est accidens per se exsistere, quam impossibile est ipsum esse, suo esse non exsistente, quum suum esse, sit inesse. Sed accidentia panis et vini post consecrationem in corpore et sanguine Christi subjectari non possunt, sicut facile esset ostendere; nec etiam in circumstante aere: nam quum sint formæ corporis naturalis et quædam eorum sint qualitates secundæ, requirunt subjectum determinatæ naturæ, non quale est aer.345 Videtur ergo substantia panis non converti in corpus Christi, ne accidentia per sese subsistere fateri oporteat. — Amplius, differentia rei est inseparabilis a re. Impossibile est enim esse hominem, nisi sit rationalis. Sed accidens differt a substantia per inesse, inhærere, in altero fundari et substantiæ inniti. Implicat ergo, accidens sine subjecto exsistere. — Adhuc, formæ accidentales individuantur per sua subjecta. Remoto ergo subjecto, forma accidentalis esset universalis, et nequaquam singularis. Sed universalia non subsistunt præter singularia. Hæ etiam formæ si universales essent, nihil agerent, quum agere sit singularium, secundum Philosophum primo Metaphysicæ. Et ostensum est, quod neque in corpore Christi neque in aere subjectentur. Relinquitur itaque quod suis propriis determinatisque subjectis inhæreant, præsertim quum accidens non migret de subjecto in subjectum. Remanent ergo substantiæ panis et vini: non ergo convertuntur; neque sub eorum formis corpus ac sanguis Christi subsistunt, quum non sit possibile duo corpora esse simul.

Denique, sumi possunt rationes ad idem ex parte actionum et passionum, quæ in vino ac pane apparent post consecrationem ut ante.6 Vinum nempe, si in magna quantitate sumeretur, inebriaret et calefaceret, aliasque physicas actiones causaret. Panis quoque confortaret et nutriret. Imo, si hæc diu incaute reserventur, putrescere videbuntur, a muribus comedi, comburi atque in cinerem redigi in vaporemque resolvi: quæ physicam requirunt materiam; corpori vero et sanguini Christi, qui modo omnino impassibilis est, convenire non queunt. Necesse est igitur panis ac vini substantias remanere, et non converti.

Denuo, ex parte fractionis quæ in hoc sacramento sensibiliter apparet, difficultas quinta nascitur.7 Non enim potest hæc fractio sine subjecto esse, neque corpori Christi, quod impassibile est, competit. Remanet ergo pristinum subjectum, substantia scilicet panis, neque transsubstantiatur.

Hujusmodi igitur sunt rationes quas inimici veritatis inducunt, fidem christianæ theoriæ destruere molientes.

Footnotes

  1. Is. LV, 9. ↩

  2. OBJECTIO EX PARTE ACCIDENTII. ↩

  3. Jacob. I, 17. ↩

  4. Ibid. 23. ↩

  5. 1 Cor. I, 20. ↩

  6. OBJECTIO EX PARTE ACTIONUM ET PASSIONUM. ↩

  7. OBJECTIO EX PARTE FRACTIONIS. ↩

Chapter 193 of 220