Skip to the text

Articulus 76

Et est quarumdam considerationum introductio, quibus elucescit nil prorsus impossibile hanc fidei doctrinam continere.

MIRAMUR quippe effectum, causam ignorantes. Nam propter admirari, cœperunt homines philosophari, secundum Aristotelem. Est autem philosophari, eorum quæ in natura fiunt causas perscrutari. Videntes namque homines lunam eclipsari, mirati sunt, et causam perscrutati: qua inventa, abscessit admiratio, et aderat scientialis certitudo. Unde contingit ut de ejusdem effectus intuitione, adsistentium alius miretur, alter vero minime. Hic enim causam agnoscit, non autem ille. Quemadmodum si sagitta a sagittante emissa, in præfixum signum frequenter feratur, qui sagittantis industriam ignorat, obstupescit; qui autem illam novit, non admiratur. Effectus ergo aliquis in se quidem omnino mirabilis et pene incredibilis est, qui tamen penitus possibilis apparet, si causa ejus consideretur. Unde hæc transsubstantiatio panis ac vini in corpus et sanguinem Christi, et reliqua quæ in Eucharistiæ sacramento contingunt, in se utique considerata, valde admiranda sunt; si tamen divina virtus pensetur, nil videbitur impossibile eorum quæ in eo accidunt. Hic enim effectus, quicumque sit ille, qui in Sacramento contingit, finitus est et finitæ admirationis: non enim transcendit ordinem atque virtutem naturalium effectuum in infinitum. Divina vero causalitas et potentia, omnino et omnimode illimitata est et infinita. Propterea, si effectus iste ad eam comparetur, videbitur tanquam nullius esse momenti, propter infinitam superexaltatamque divinæ virtutis efficaciam. Qui ergo hoc sacramentum admiratur, causam ejus prospiciat, et ad eam referat cuncta quæ in ipso incomprehensibilia sunt: illa quippe in infinitum incomprehensibilior est.

Secunda consideratio est. Sicut enim in primo demonstratum est, Deus est universorum libera causa, omnium differentiarum entis institutor illimitatus:1 neque enim divina virtus determinata est ad hunc rerum ordinem ac naturalem entium legem; sed quod entibus ab initio libere indidit, hoc eis naturale est. Ipse autem Deus sublimis et benedictus, determinatus non est neque limitatus, ut præter et supra talem rerum primordialem institutionem agere non possit: imo æque facile est ei præter et supra naturalem universorum legem operari, sicut servato naturali ordine. Porro, si hoc quod jam supra naturam agendo efficit, naturis entium ab initio indidisset (quod utique facere poterat, sicut probatum est), tunc hoc quod jam supernaturale appellatur, naturale diceretur, et econverso.2 Valde ergo errant, qui divinam virtutem metiri volunt ex instituto rerum ordine entiumque naturali lege. Qui ergo sic naturam universi instituit, ut naturaliter corpus unum in aliud non præexsistens transmutetur, atque in loco sibi coæquali mediantibus propriis divisionibus collocetur; ob suæ potestatis incircumscriptam efficaciam hoc quoque efficere potest, ut supernaturaliter aliquid in id quod præexsistit, non per motum, sed per transsubstantiationem convertatur, atque in minori loco, non per proprias dimensiones directe, sed per substantiam contineatur. Quidquid enim contradictionem non implicat, divinæ subest potentiæ, sicut contra Faustum Manichæum ostendit Augustinus, et in primo demonstratum est. Hæc autem transsubstantiatio, quum sit sine motu, et locatio corporis Christi, quum primo substantiam, non autem dimensionem respiciat, non implicant. Et hoc adhuc plenius declarandum est.

Tertia consideratio est ex his quæ naturaliter fiunt:3 quorum nonnulla tam admiranda tamque sublimia sunt, ut his quæ supernaturalia sunt, non minus incomprehensibilia videantur, nisi quia communiora sunt, et secundum institutum entium naturalem cursum procedunt. Quod pulchre ostendit Augustinus super Joannem. Quod enim ex arido ligno vinum tandem nascitur, non minus virtuosum est atque mirabile, quam quod ex aqua vinum factum est a Salvatore:4 nisi quia illud communius et ideo naturale dicitur; istud autem non secundum inditam entibus legem factum est, et ob id supernaturale nominatur. Quædam etenim reservavit sibi Deus, quæ faceret præter rerum ordinem opportuno tempore:5 et hæc supernaturalia dicta sunt. Denique, totius universi ex nullo præexsistente productio, non minus incomprehensibilis videtur, quam transsubstantiatio unius præexsistentis in aliud præexsistens. Sed et totius mundi locatio in nihilo, quomodo non tam admiranda est sicut exsistentia corporis sub minori loco, præsertim si corpus tale habitudinem habeat ad locum non per suas dimensiones? Et tamen in primo deductum est naturali ratione, necesse esse totum rerum ordinem ab ente primo profluxisse. Rursus, quod materia et forma ubilibet simul sunt, quod etiam ex simplici et incorporea forma, et potissime ex immateriali, intellectuali atque incorruptibili anima, corporeaque natura, fiat una substantia, species una ac una persona, satis difficile est contueri. Verumtamen naturalis ratio sic esse demonstrat, quamvis vicissim modum comprehendere nequeat. Insuper, quod tam modica oculi pupilla, totius nostri hemisphærii tam multarum tamque in coloribus et figuris differentium rerum speciem atque magnitudinem simul apprehendit, quod denuo in interioribus animæ sensibus tam innumerabilium rerum formæ, figuræ et imagines reservantur, valde utique mirabile est:67 et nisi entium ordo taliter ut est, institutus esset, hujusmodi impossibilia viderentur. Cujus simile ex verbis Rabbi Moysis elici potest. Nam qui a puero in silva et extra homines prorsus enutritus esset, humanæque propaginis modi inexpertus, aut vix aut nullatenus crederet, si quis ei modum quo e matris utero genitus est atque processit, enarraret.

Innotescit ergo, quod quamvis fidei mirabilia et sacramenti Eucharistiæ supernaturalia, valde utique incomprehensibilia sunt secundum se considerata, nil tamen impossibilitatis seu incredibilitatis complectuntur, dum etiam in naturalibus tanta apparet difficultas. Unde in de Cœlo et mundo ait Aristoteles, dum quæstiones duas difficiles moverat, quod de cœlestium corporum ac siderum natura, motu et proprietate, modicum quid et secundum topicam rationem determinare, magnum aliquid est. Non igitur mirum, si in divinis summisque divinæ virtutis operibus, humanæ rationis lumen vehementer caliget.

Footnotes

  1. art. xxxvi et s. ↩

  2. Joann. I. 3 et seq. ↩

  3. lib. I, art. CVIII. ↩

  4. art. xvi, lxxx. ↩

  5. * dimensionibus ↩

  6. Joann. II, 3 et seq. ↩

  7. lib. I, art. CVIII. ↩

Chapter 194 of 220