Skip to the text

Articulus 77

De conversione substantiæ panis ac vini in corpus et sanguinem Christi: in quo solvuntur ea quæ ex parte conversionis paulo ante objecta sunt.

DEUS porro benedictus, cujus supersublimis virtus incircumscriptibilis est et illimitata, in duobus ab agentibus naturalibus differt. Ipse nempe est naturæ institutor: ideoque ad naturæ leges, cursum ac ordinem, in agendo determinatus non est. Prima igitur horum differentia hæc est, quoniam naturale agens non nisi per motum et transmutationem agit in alicujus rei naturalis productione; Deus vero, cui competit ipsas rerum essentias producere, sine motu et transmutatione operari potest. Quod enim causæ secundæ per motum efficiunt, Deus immediate et per se efficere valet. Secunda differentia est, quoniam naturale agens præsupponit materiam quæ transmutationis subjectum esse potest, quum sine motu non causet. Materia autem quæ transmutationis subjectum est, necessario est quanta, sicut octavo de Auditu physico inducit Averroes. Materia quippe secundum se et substantiam sui, non est quid, nec quale, nec quantum, sed pura potentia, indivisibilis ac simplex entitas, ut septimo Primæ philosophiæ dicitur. Quod autem dicitur materia non esse quid, non ita accipiendum est quasi non sit essentia aliqua. Est enim principium rei naturalis et natura vera, sicut primo Physicorum ostenditur. Sed quum non sit quid in actu, sed potentia pura, hinc dictum est, quod non est quid. Quumque sit simplex et indivisibilis secundum se, ideo motus subjectum non est. Nullum enim impartibilium moveri potest, secundum Philosophum sexto Physicorum. Constat igitur, quod causalitas naturalis agentis non attingit materiam ut est quid, id est secundum ipsius essentiam. Deus autem, quum sine mutatione prævia operetur, materiam ut est quid, et essentiam ejus, immediate attingere potest.

Ex his innotescit, ab agente naturali non posse aliquid converti in præexsistens. Primo quidem, quia omnis naturæ operatio præsupponit materiam per quam substantia individuatur, quum per motum causet. In motu autem necesse est remanere transmutationis subjectum sub utroque termino motus. Unde Commentator ait, quod sicut transmutatio secundum ubi, arguit locum; sic transmutatio secundum esse seu formam, arguit materiam. Propter quod Aristoteles appellat materiam ingenitam et incorruptibilem. Hinc natura facere nequit ut hæc substantia fiat illa, aut quod hoc convertatur in id quod est præexsistens. Rursus, in motu fluit aliquid ab imperfecto esse ad esse perfectum, et quod est potentia tale, fit actu tale. Non ergo potest naturale agens convertere subjectum in subjectum. Ex opposito igitur, quum divinæ virtutis causalitas sine motu operetur, ipsamque materiam non tantum ut est quanta, sed etiam ut est quid, attingat, convertere utique potest subjectum in subjectum, et substantiam hanc in illam: ipsa enim materia substantialiter divinæ virtuti subjecta est, quum per eam producatur in esse.

Contemplandum igitur, quod hæc panis ac vini in carnem ac sanguinem Christi conversio, alterius est maneriei, imo pene oppositi modi a conversione naturali. In omni enim conversione naturali, sive illa terminetur ad esse substantiale, sicut dum ex aere fit ignis, sive ad esse accidentale, ut quum ex albo fit nigrum, permanet idem subjectum, accidentia vero transeunt. In hac vero benedicta transsubstantiatione, subjectum transit, et accidentia perseverant: ideoque substantialis dicitur. Naturales vero conversiones, formales nominantur, quoniam terminantur ad formam, subjecto manente eodem.

Ex his elici potest, falsam esse positionem dicentem, panis substantiam in hac conversione annihilari: conversio enim sortitur nomen, speciem ac rationem, a termino ad quem. Quumque prænominatæ conversionis terminus, sit corpus Christi, quod est vera substantia, dici non congruit panis substantiam annihilari. Sed neque resolvitur in materiam primam: quia si hoc dicatur, salvari non potest, quod corpus Christi aliter sub formis hostiæ esse incipiat, nisi per localem motum: quod præinductæ rationes sufficienter destruunt.

Insuper ex jam ostensis constat, quod formam quæ in potentiam materiæ cessit et esse desiit, eamdem numero Deus producere queat. Hoc enim inter rem naturæ permanentis et successivæ interest, quia ad numeralem identitatem successivorum exigitur continuitas, ut videlicet esse ipsorum non discontinuetur nec interrumpatur. Ideo ait Aristoteles, quod ad unitatem motus requirantur unitas mobilis, unitas temporis et unitas termini ad quem. Impossibile est igitur motum interruptum, numero eumdem redire. Sed de ratione numeralis unitatis rei permanentis, non est unitas temporis seu continuitas. Non ergo repugnat naturæ rerum permanentium ut eædem numero redeant, ex parte producti. Sed ex parte modi producendi, id ipsum rei permanentis naturæ repugnare contingit. Nam quum, ut jam habitum est, naturale agens per motum causet, ideo id cujus substantia periit, idem numero in esse reducere nequit. Hoc namque fieret diversis motibus. Sed diversi motus ad terminum numero eumdem terminari non possunt. Diversis ergo motibus eadem forma producibilis non est. Deus vero, quum sine motu agat, idem numero quod corruptum est restaurare valet: ut si ex igne fiat aqua, potest Deus ex aqua in quam ignis mutatus est, ipsum numero eumdem ignem rursus producere. Unde quod circa finem secundi de Generatione ait Philosophus, dum inquit, Quorum substantia periit, non redeunt: de naturali agente accipiendum est. Nam et transsubstantiatio ista motus dici non debet, prout physicus de motu loquitur.

Per hæc denique, ratio quæ ex parte conversionis contra fidem Eucharistiæ inducebatur, soluta est. Verum enim est, quod neque per localem descensum, neque per naturalem transmutationem, in qua novum esse acquiritur, corpus Christi sub Sacramento esse incipiat.

Chapter 195 of 220