Articulus 78
De modo locationis corporis Christi sub speciebus hostiæ.
EX præostensis igitur palam est, substantiam panis in substantiam corporis Christi, et in sanguinem ipsius vini substantiam directe converti. Corpori vero non debetur locus nisi per dimensiones. Impossibile est autem idem corpus per proprias dimensiones in pluribus locis contineri, quemadmodum suprapositæ rationes lucide demonstrant.1 Ratio igitur cur corpus Christi sub speciebus panis exsistit, est ratione conversionis panis in ipsum. Sed quum corpus habitudinem non habeat ad locum nisi per quantitatem, et per propriam quantitatem corpus Christi non sit sub hoc sacramento, ut probatum est; necesse est dimensiones panis post conversionem remanere: quatenus per eas sortiatur hunc locum qui primo substantiæ panis debebatur. Nulla enim relinqueretur habitudo corpori Christi ad prædictum locum, nisi panis accidentia remanerent. Sed quum illa permaneant, substantia panis in corpus Christi conversa, fit corpus Christi sub quantitate dimensiva panis. Et conformiter de existentia sanguinis Christi sub speciebus vini intelligendum est. Est autem duplex quantitas, virtutis scilicet et molis. Per quantitatem virtutis, spiritualis substantia determinatur ad locum. Nam ubi operatur, illic est: et ideo definitive dicitur esse in loco. Corpus autem Christi in hoc loco definitive non est (non enim est sic sub hac hostia, ut simul sub alia non sit); et multo clarius, quod neque circumscriptive.
Præterea contemplandum est, sub hoc sacramento adesse ex vi conversionis aliquid, aut ex naturali concomitantia. Id enim est sub eo ex vi conversionis, in quod conversio directe terminatur: sub speciebus scilicet panis, corpus, et sub speciebus vini, sanguis Christi. Sed ex naturali concomitantia, tam sub speciebus panis quam vini, sunt ea quæ realiter conjuncta sunt illi in quod terminatur conversio. Unde quum Christus modo per partes separari amplius non possit, sub speciebus panis ex naturali concomitantia sunt anima, divinitas et sanguis; quum tamen solum corpus sit per se terminus transsubstantiationis panis: quemadmodum per verba consecrationis innotescit, dum dicitur, Hoc est corpus meum. Quæ verba sunt conversionis istius significativa et factiva. Divinæ etenim virtuti competit dicendo facere. Scriptum namque est:2 Ipse dixit, et facta sunt. Conformiter, sub speciebus vini, quod in sanguinem Christi directe convertitur, sicut dicitur, Hic est calix sanguinis mei, necesse est et divinitatem et corpus ac animam Christi consistere. Utrobique enim est integer Christus. — Ex quibus elucescit, quod si in triduo mortis hoc sacramentum celebratum fuisset, nil prohibuisset sub formis panis ac vini corpus Christi et sanguinem separatim exstitisse, sub nullius illorum speciebus anima Christi exsistente (separata nempe tunc fuerunt, corpus, sanguis et anima): nullibi tamen defuisset divinitas.
Rursus, quum Christus sine quantitate propria perfectus ac integer homo non sit, necesse est et dimensiones ipsius tam sub speciebus panis quam vini contineri. In hoc tamen est diversus modus a ceteris corporibus. Cetera enim corpora comparantur ad locum mediantibus dimensionibus propriis: unde neque in pluribus locis simul esse possunt secundum hunc modum; neque perfecte ac integre contineri queunt sub qualibet parte dimensionum, per quas habitudinem ad locum sortita sunt. Sed corpus Christi, secundum substantiam suam ad locum in quo conficitur, prime et directe comparatur, mediantibus extrinsecis dimensionibus sub quibus continetur. Propriæ vero ipsius dimensiones, per substantiam ad locum habent habitudinem. Hinc igitur sub pluribus speciebus loco et situ distantibus, idem corpus Christi continetur, et sub qualibet parte hostiæ integrum atque perfectum exsistit: tum quia panis substantia, quum secundum se sit indivisibilis, sub unaquaque dimensionum suarum parte continebatur; tum quia corpus Christi, secundum substantiam immediate (secundum quam extensionem non habet) ad locum hunc comparatur.
Footnotes
Chapter 196 of 220