Articulus 79
Solutio rationum quæ ex parte loci objiciebantur.
EX his autem rationes quæ ex parte loci objiciebantur, solvendæ sunt. Et quidem prima illarum, quæ inquirit quemadmodum in tam modica quantitate contineri possit integrum corpus Christi, ex præinductis soluta est. Ratio enim ob quam corpus locatum et locus sunt æqualia, est eorumdem commensuratio: quæ ex eo consurgit, quod substantia locati non per semetipsam immediate, sed mediante propria dimensione coaptatur loco. Quum igitur, secundum præhabita, opposito modo corpus Christi sit in loco quo conficitur, utputa substantia corporis primo, et per eam ipsius dimensio ex concomitantia quadam, quia sine dimensione corpus esse nequit; hinc palam est, rationem hanc non prævalere in fidem orthodoxam. Unde, sicut substantia, quæ secundum se (sicut primo Physicorum ait Philosophus) indivisibilis est, et per consequens nec circumscriptibiliter locabilis, mediante quantitate distenditur, partitur atque locatur; sic in hostia altaris quum quantitas Christi non sit nisi mediante substantia, quæ secundum se (ut nunc dicebatur) impartibilis est, ideo ipsa quoque indivisibiliter in hoc loco exsistit. Ex quo elucescit, corpus Christi in Sacramento non habere situm qui est speciale prædicamentum; habet tamen situm qui est species quantitatis. Situs quippe sive positio, uno modo acceptus, est species quantitatis; alio modo est prædicamentum. Situs namque, ordinem quemdam partium importat. Hic igitur ordo partium attenditur vel in ordine ad totum, vel in ordine ad locum: sicut quinto Metaphysicæ ostendit Averroes. Si primo modo, sic situs est species quantitatis. Dicit nempe in Prædicamentis Aristoteles, quod quantitatum hæ quidem positionem habent, illæ vero minime. Dum autem situs importat ordinem partium corporis ad locum, sic est speciale prædicamentum, sicut etiam in libro Sex principiorum Gilbertus Porretanus deducit. Utroque autem modo dictus situs, semper a quantitate causatur. Quantitas etenim dat corpori esse quantum, et etiam esse in loco. Et a primo oritur situs primo modo sumptus; a secundo autem, situs qui est generalissimum. Quoniam igitur Christus in Sacramento continetur cum perfecta sua quantitate, manifestum est partes ipsius habere ordinem in toto, non autem per respectum ad locum, prout explanatum est. Sic igitur Christus in Sacramento dicitur esse quantus, imo tantus sicut in cruce pendebat; non tamen quantitative, sed indivisibiliter: eo quod non comparetur ad locum per propriam quantitatem.
Pro secundæ objectionis solutione contemplandum est, quod sicut res constituitur in specie per naturam, sic ordinatur in loco per dimensionem. Quemadmodum igitur si idem haberet diversas naturas, utputa hominis et leonis, esset per illas in diversis speciebus, humana videlicet et leonina; sic quum corpus Christi sit in diversis altaribus, non per proprias dimensiones, sed extrinsecas, corporis scilicet quod in ipsum conversum est, hinc possibile est ipsum sub tot hostiarum speciebus contineri, quot in ipsum panis substantiæ conversæ fuerint, quum dimensiones illæ diversificentur. Sed per proprias dimensiones in uno dumtaxat loco exsistit: neque enim locum in cœlo Christus deserit, dum in altari esse incipit. Dicendum igitur non esse possibile ut sit idem in diversis locis per se, sed per accidens hoc accidit: cujus ratio nunc data est. Denuo advertendum, quod licet corpus Christi sub speciebus panis non definiatur localiter, definitur tamen substantialiter, et ad locum talem determinatur aliqualiter. Definiri equidem aliud non est nisi terminari et finiri. Unde definitio ab Aristotele quinto Primæ philosophiæ, appellatur terminus:1 quoniam præcomprehendit ea inter quæ essentia definiti velut in termino quodam concluditur, essentialia scilicet rei principia, seu genus et speciem, quæ plenam definiti quidditatem exprimunt. Illud ergo substantialiter definitur, cujus esse ad genus et speciem ac individuum determinatur. Et per modum hunc corpus Christi ubilibet definitur: semper quippe est naturæ limitatæ. Sed localiter non definitur, quia per extrinsecam dimensionem coaptatur loco, et in quocumque loco est quid transsubstantiabile in ipsum, illic esse potest. Porro ratione conversionis ac dimensionum panis, determinationem quamdam habet ad locum in quo panis præexstitit. Hoc ergo modo corpus Christi in locis pluribus simul esse potest, quum tamen substantia separata per quantitatem virtutis determinetur ad locum definitive per operationem. Virtus enim ipsius finita est et una. Et hoc ex Damasceni verbis accipitur. Istud quoque non irrationabiliter contingit. Quum enim corpus Christi divinitati, quæ transcendenter ubique est, sit unitum, rationabile est ut ex unione hac ipsa efficaciam quamdam suscipiat, qua in locis plurimis simul contineri possit.
Ad tertiam insuper ex nunc ostensis respondere non est difficile. Constat enim, quod distantia et motus dimensionem et locum sequantur. Spiritualia namque improprie distare dicuntur, nisi distantia ordinis; nunc vero de distantia situs fit inquisitio. Sicut ergo impossibile est corpus Christi per proprias dimensiones in diversis locis simul consistere, sic impossibile est ut a se ipso distet per se, aut quod simul quiescat et moveatur. Quum ergo motus et distantia dimensionem præsupponant, et per eam subjectentur in substantia, corpus autem Christi non nisi per alienas dimensiones in Sacramento contineatur; palam quod distantia et motus non per se insint ei, quibus quis diceret, idem corpus distare a se ipso, et moveri dum quiesceret: præsertim quum per substantiam et indivisibiliter, absque videlicet ordine partium ad locum, exsistat in Sacramento. Verum, quia secundum præhabita, corpus Christi quodammodo determinatur ad locum in quo est ratione conversionis ac dimensionum quæ remanent, hinc concedere cogimur, ipsum per accidens moveri. Hostia enim tolli potest, et de altari poni in pyxide: quo facto, esse desinit ubi præerat. — Quarta ratio plene soluta est in præcedenti articulo.
Nihil itaque impossibile continet fidei doctrina, neque ratione vinci potest.
Footnotes
-
p. 476 D et 8. ↩
Chapter 197 of 220