Skip to the text

Articulus 80

Et est explanatio quemadmodum accidentia possint per se subsistere in sacramento Eucharistiæ.

ENIMVERO difficultates quæ ex parte separatæ exsistentiæ accidentium in hoc sacramento contingunt, in duobus potissimum fulciuntur. Primo, quoniam accidentia causantur a substantia, et dependent ab ea, ut septimo Metaphysicæ scribitur. Secundo, quoniam accidentia, quum sint formæ, individuari nequeunt nisi per subjecta. Unde si subjecta tollantur, videbitur individuatio perimi. Sed impossibile est aliquid in rerum natura exsistere, nisi individuatum sit et singulare exsistat. Hinc namque ubique Aristoteles Platonis admiratur philosophiam, quia rerum quidditates et separatas ab individuis, et tamen subsistentes, asseruit.

Restat ergo ostendere, divina virtute fieri posse, ut accidens sine subjecto et permaneat, et individuetur. Quorum primum non est difficile manifestare. Constat equidem ex traditionibus primi libri, causis secundis et esse et causalitatem a primo ente communicata fore;1 sic tamen, ut Deus benedictus et excelsus, hoc per se efficere valeat quod per causas secundas fit. Omnis nempe causa secunda agit in virtute primi principii. Quidquid denique a secundis producitur, a prima causa, quæ est virtus virtutum et fons universæ virtutis, eminentius fortiusque producitur, sicut in libro Causarum demonstratur. Si ergo substantia creata, in virtute primi causantis, accidentium formas et producit et conservat, tunc utique Deus, cujus potestas prorsus illimitata est, immediate atque se solo dare potest accidentibus conservationem et esse. Deleta est igitur prima difficultas.

Porro accidentia sine subjecto per se posse exsistere, diligenter perscrutari congruit. Hoc quippe accidenti repugnare videtur. Nam sicut ex vi nominis elucescit, accidens quasi ad aliud cadens dicitur. Si ergo per se subsistat, nomen rationemque accidentis, ut apparet, deserit. Contemplandum igitur, quemadmodum duodecimo Metaphysicæ introduxit commentator Averroes, omnia accidentia licet ex substantia oriantur eique innitantur, hoc tamen ordine quodam accidere. Primo namque substantiam concomitatur quantitas: et hoc (ut ait Boetius) est ratione materiæ. Sine quantitate enim substantia materialis neque motui neque loco aptatur. Reliqua denuo accidentia mediante quantitate fundantur in substantia: sicut albedo per superficiem. Sic igitur confitemur accidentia sine substantia in Sacramento exsistere, ut sola quantitas per se stet, cetera autem in ipsa subjectentur et per consequens individuentur. Si itaque demonstrari queat, quod quantitas per se ac sine subjecto individua sit, tunc secunda difficultas sopitur.

Hoc vero sic deducendum est. Ens enim dividitur in ens singulare et universale, sicut in libro Περὶ ἐρμηνείας, id est De interpretatione, ait Philosophus: Rerum aliæ universales, aliæ particulares. Denique, prout præsenti speculationi sufficit, in tribus distinguuntur universalia a singularibus. Primo, quoniam singularia habent esse determinatum ad hic et nunc, id est ad locum et tempus. Universalia vero dicuntur ubique et semper esse, quoniam ipsorum ratio abstrahit ab hic et nunc: aliter homo univoce non diceretur de homine qui est Romæ, et qui Parisiis, et eo qui nunc est, et qui ante annos mille exstitit; quamvis quorumdam intellectus intelligere vel nolint vel nequeant, quomodo universalia dicuntur esse ubique et semper: hoc enim non est intelligendum secundum actualem exsistentiam, sed (sicut antiquorum exponit subtilitas) secundum communicabilitatis aptitudinem ac indeterminationem. Secunda horum differentia est, quia universalia sub eadem specie non plurificantur, sed tantum singularia. Distinctio enim universalium formalis est, et fit per differentias: sicut per rationale et irrationale, animal in hominem brutumque partitur. Singularia vero per materiam signatam multiplicantur, secundum Aristotelem et Boetium. Tertia proinde distinctio est, quoniam universalia sunt incorruptibilia et immobilia; singularia autem destructibilia sunt motuique subjecta. Scientia enim (sicut primo Posteriorum ait Philosophus) non nisi perpetuorum, incorruptibilium et aliter se habere non potentium exsistit. Ideoque Boetius: Scientia est, inquit, eorum quæ incommutabilem sui sortiuntur substantiam. Ex quo constat, quod qui universalia negant, nondum agnoverunt de quo sit scientia. Propterea B. Anselmus hujuscemodi physiologos, dialecticos hæreticos appellat.

Innotescet itaque, quantitatem per se fore individuam, si probari possit, has nunc positas singularium tres conditiones ipsi competere sine substantia, utputa ex se ipsa. Tres igitur ex prædictis colliguntur rationes quibus id ipsum convincitur. Prima ex verbis Avicennæ sumitur. Substantia enim, quum sit secundum se indivisibilis, non nisi per quantitatem determinatur ad locum: per dimensiones namque extenditur. Quantitas ergo per se ipsam coaptatur loco. Nam quod est per aliud, reduci necesse est ad id quod est per se. Si ergo per quantitatem locatur substantia, tunc quantitas per semetipsam locabilis est: est ergo per se individua, quemadmodum ex prima conditione singularium patet. Secunda ratio est, quoniam quantitas dimensiva ex se ipsa extensionem habet: quoniam positio quæ est ordo partium in toto, in ipsius ratione cadit. Habet ergo ex se partem et partem: quæ utique quantitativæ vel potius quantitates quædam sunt, et non nisi numeraliter distinctæ: sicut linea partibilis est in partes, quarum quælibet est linea. Sed nunc dictum est, nil numeraliter sub eadem specie plurificari nisi individuum. Est ergo quantitas ex se individua. Tertia ratio est. Sicut enim ex præinductis constat, quod quantitati per se competit esse in loco, sic et mobilitas sibi competere potest. Nam moveri, consequitur ad esse in loco: unde sine quantitate nihil moveri potest, secundum Philosophum. Cetera itaque accidentia in dimensionibus hostiæ sustentantur et individuantur, divina supplente virtute in illis dimensionibus quod prius substantia panis eisdem præstabat.

Footnotes

  1. art. XXVI, LXVIII, LXXV. ↩

Chapter 198 of 220