Skip to the text

Articulus 81

Solutio rationum quæ contra accidentium separationem inductæ sunt.

QUOD autem accidentis esse dicitur inesse, ob naturalem naturaliterque inseparabilem dependentiam accidentis ad substantiam dictum est, non vero ideo quasi accidens esse non habeat propriæ naturæ.1 Sicut enim res habet essentiam, ita habet esse, quum esse sit actus essentiæ, sicut lucere est actus lucis. Accidens autem habet essentiam veram, propriique generis naturam, et ab essentia substantiæ diversam. Aristoteles enim quinto Primæ philosophiæ, dividit ens reale seu extra animam, in decem prædicamenta. Sicut igitur accidentia sunt per se in prædicamento, sic sunt vera entia, et per consequens propriam essentiam habent. Ens namque dicitur ab essentia, sicut album ab albedine. Habent itaque accidentia esse propriæ naturæ, et non tantum inesse. Per hunc etiam modum intelligi debet quod dicitur, accidens non esse ens, sed modum entis. Hoc quippe propter defectibilitatem ac indigentiam accidentalis naturæ dictum est.

Ad secundam dicendum, quod accidens differt a substantia, non per actum sed per aptitudinem inhærendi. Hæc quoque aptitudo inseparabilis est, si natura accidentis secundum se ipsam attendatur.

Porro, objectio tertia in præcedenti articulo plene soluta est. Ostensum est enim quomodo quantitas per se individuetur, et per eam cetera accidentia, quæ per se individuari nequeunt et sine subjecto multiplicari sicut dimensio. Multæ namque albedines comprehendi non possunt nisi secundum multitudinem subjectorum. Unde dici solet, quod impossibile est plura accidentia solo numero diversa, in subjecto eodem fundari: distinctionis enim rationem nullam haberent; sicut etiam materiæ rerum corporalium non nisi per formas distingui possunt: actus enim est qui distinguit et separat. Ideo primo de Generatione dicit Aristoteles, omnium generabilium unam esse materiam.

Footnotes

  1. p. 476 D' et s. ↩

Chapter 199 of 220