Skip to the text

Articulus 82

De solutione eorum quæ ex parte actionis et passionis opponebantur.

EX prædeterminatis denique, via reserata est ad dissolvendam difficultatem quæ præsentem materiam concernit ex parte actionum ac passionum, quæ in Sacramento apparent post consecrationem sicut ante.1 Sunt autem duplices actiones seu passiones quæ post consecrationem Sacramento attribuuntur. Quædam enim earum ante consecrationem substantiæ attribuebantur, quædam autem principaliter accidentibus. Quum enim accidentia ista sint sensibiles qualitates, utputa sapor, albedo, vel quantitas, et ostensum est quantitatem per se exsistere, et in ipsa alia fundari; hinc non est difficile videre qualiter actiones vel alterationes quæ sensibiles qualitates sequuntur, post consecrationem remaneant: ut quod sensum immutent vel circumstans medium. Unde albedo, sapor, mediante subjecto quod est quantitas, nunc operantur, sicut prius in virtute substantiæ operabantur.

Sed generatio et corruptio quæ in hoc sacramento accidere videntur, sicut ante argumentabatur, ampliorem difficultatem inducunt: tales quippe mutationes, ante consecrationem, non nisi circa substantiam videbantur posse accidere. Quidam igitur dixerunt, hoc sacramento hominem non posse nutriri, sed refocillari dumtaxat et confortari: sicut quum ad odorum vim quis corroboratur. Sed istud non videtur stabile esse. Nam confortatio talis, licet ad horam duraret, per eam tamen sine alio alimento nullus diu subsisteret. Sed experimento facile comperiri posset, sacramentali cibo quempiam diu posse sustentari. Præterea, quum per combustionem seu putrefactionem hoc sacramentum in aliam substantiam, utputa cineris vel pulveris, converti possit, imo (ut sensui patet) convertatur, non videtur cur negent in carnem et sanguinem idem ipsum converti posse. — Alii igitur dixerunt, quod sicut miraculose substantia panis in corpus Christi convertitur, sic miraculose in substantiam ipsa quoque convertuntur accidentia. Sed istud rursus modicum valere videtur. Primo enim non apparet congruum ut miraculo adscribatur, neque miraculo videtur conveniens, ut hoc sacramentum putrescat, aut per combustionem dissolvatur. Amplius, quoniam putrefactio et combustio consueto naturæ ordine sacramento isti contingere inveniuntur: quod in his quæ miraculose fiunt evenire non solet. — Alii ergo aliam positionem induxerunt, dicentes substantiam panis divino miraculo redire, dum per nutrimentum in carnem seu sanguinem nutriti hoc sacramentum converti dicitur, seu etiam in cinerem per combustionem resolvi: sic quod neque accidentia neque corpus Christi convertantur, sed substantia panis quæ præerat. Sed horum responsio ceteris non placet. Id enim (ut dicunt) quod in aliud conversum est, idem numero redire non potest, nisi id in quod convertebatur, rursus convertatur in ipsum. Si igitur panis substantia quæ præfuit redeat, oporteret corpus Christi denuo converti in ipsam: quod male sonaret. Alias quoque rationes inducunt. Unde rationabilius videtur his ut dicatur, quod sicut ipsa consecratione, divina virtute panis substantia convertitur in corpus Christi, et ex consequenti accidentibus confertur per se subsistere, quod substantiæ proprium est secundum naturam; sic pariformiter eisdem donetur ut possint ea facere et pati quæ substantia facere ac pati possit, si adesset: et ita sine novo miraculo nutrire, inebriare, in carnem permutari et putrescere possunt. Quod tamen naturæ prorsus impossibile est, quum substantiam ex non substantia generari, naturale non sit. Sed infinitæ virtuti nihil eorum quæ incommutabilis contestatur Veritas, impossibile est. Enimvero dubium nobis non est, tot mirabilia in hoc sacramento fieri, ejusque venerandam veritatem tam incomprehensibiliter velari propter fidei augendum meritum, ut sit fides sacramenti hujus eo magis meritoria, quo ipsum ineffabilius est: siquidem fides si ratione stabilitur, merito destituitur.

Footnotes

  1. p. 477 C et s. ↩

Chapter 200 of 220