Articulus 83
Et est responsio ad instantiam quæ ex parte fractionis introducta est.
NUNC porro ad objectionem quæ ex parte fractionis facta est, respondere congruit. Et quidem fractionis hujus subjectum, corpus Christi non est. Declaratum est enim, ipsum sub hostiæ qualibet parte contineri. Quoniam denique explanatum est, quomodo quantitati extensio partiumque ordinatio conveniat, non jam difficile est contueri, qualiter fractionis subjectum esse valeat. Erant autem quidam, qui audientes in Sacramento accidentia per se exsistere, existimabant hoc ipsum de omnibus accidentibus uniformiter intelligi debere. Unde motum et fractionem qui in hostia conspiciuntur, putabant in nullo mobili subjectari. Ex quorum positione sequeretur, in Sacramento altaris nil frangi, quum tamen sit ibi vera fractio : nil etenim frangitur, nisi fractioni aliquid subjiciatur. Sed doctores asserunt, accidentia successivæ naturæ nullatenus posse per se subsistere. Impossibile nempe est esse motum, si nil moveatur. Est autem inter res naturæ permanentis et successivæ ista distantia : nam perfectio permanentium, in partium suarum simultate consistit; sed natura successivorum, in cujusdam fluxus continuitate attenditur secundum ordinem posterioris ad prius : sicut in motu et tempore videri potest. In motu autem, fluxus iste seu ordo posterioris ad prius, ex mobili necessario dependet, prout ipsum continuo in altera ac altera dispositione se habet. Ideo Aristoteles ait, quod ad unitatem motus, unitas mobilis, temporis ac termini ad quem requiratur; et ob id dicunt theologi, accidentia successivæ naturæ sine subjecto non esse.
Chapter 201 of 220