Skip to the text

Articulus 84

De prædestinatione, reprobatione et electione divina.

DENIQUE, quum peccans gratiæ impedimentum præstet, ideoque secundum ordinis rerum exigentiam gratia privandus sit, Deus tamen, qui ordinis naturæ institutor actorque exsistit, peccantium quosdam misericorditer prævenit per gratiæ infusionem, eosdem a malis avertendo et ad bonum dirigendo. Et in hoc bonitatis suæ largitas ac majestatis virtus relucent, quemadmodum in his quæ in natura supernaturaliter operatur : ut sunt mortui resuscitatio et quies solis. Alios denuo peccantium juste derelinquit, quatenus in illis ordo divinæ æquitatis servetur : sicut etiam non omnes mortuos suscitat, neque languidos universos curat, ut in his ordo naturæ resplendeat. Quia ergo divina operatione, hominum hi quidem per gratiæ adjutorium in finem ultimum diriguntur, ceteri vero hoc gratiæ subsidio expertes atque deserti derelinquuntur, et ab ultimo fine decidunt; hinc necesse est hujuscemodi diversitatem hominum ab æterno in divinæ mentis consilio esse ordinatam. Quidquid enim a Deo agitur, in ipsius sapientia ab æterno provisum est et ordinatum, sicut in primo ad longum deductum est. Secundum ergo quod quosdam ab æterno præordinavit ut in ultimum finem dirigendos, dicitur eosdem prædestinasse : et qui ita præordinati sunt, prædestinati appellantur. Unde ad Ephesios primo ait Apostolus : Qui prædestinavit nos in adoptionem filiorum, secundum propositum voluntatis suæ. Denique, hos quibus ab æterno disposuit se gratiam non daturum, reprobasse et odio habuisse dicitur, juxta illud Malachiæ : Jacob dilexi, Esau odio habui. Hinc quoque ad Romanos scribens, ait Apostolus : Volens Deus ostendere iram, et notam facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa iræ apta in interitum, ut ostenderet divitias gloriæ suæ in vasa misericordiæ, quæ præparavit in gloriam.

Porro, quum hominum in conformibus culpis obnoxiorum, hos præveniendo convertat et dirigat, hos vero juste deserat; secundum ordinem rerum procedendo, non est ratio cur hos convertat et non illos. Hoc namque ex sola simplicique ipsius voluntate dependet : sicut etiam ex simplici Dei voluntate emanavit, quod quum omnia ex nihilo producerentur, quædam quibusdam digniora constituta sunt, nullo prorsus antecedente merito aut demerito; quemadmodum etiam ex simplici artificis voluntate oritur, ut ex eadem materia uniformiter disposita, quædam vasa ad nobiles, quædam autem ad ignobiles usus formentur. Propterea nempe Apostolus: An non habet (inquit) potestatem figulus, ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam? Unde constat, prædestinationem ex meritis non processisse. Gratia enim, quæ est prædestinationis effectus, non prævenitur meritis, sed præcedit merita hominum universa: alioqui gratia non esset gratia. Si enim ex operibus, jam gratiæ rationem amittit. Præterea, voluntas divina est prædestinationis causa: voluntas autem divina est prima causa. Sed primæ causæ non est causa: aliter esset aliquid prius primo, quod implicat. Providentiæ etiam divinæ res creatæ causa non sunt: æternæ enim præordinationis res temporalis causa non est. Sed hoc in primo plenius demonstratum est. Per hoc autem positio Origenis destruitur. Dixit enim hos converti ad Deum, et non illos, propter quædam opera ac merita quæ eorum animæ priusquam corporibus imprimerentur, fecissent: de qua quidem positione in hoc secundo diligentius inquisitio facta est.

Porro, ratione distinctionis secundum quam quidam prædestinantur, quidam autem reprobantur, divina electio dicitur. De qua ait Apostolus: Elegit nos in ipso ante mundi constitutionem. Licet autem electionis seu prædestinationis nulla merita causa sint effectuum, tamen prædestinationis et electionis unus alteri causa potest esse. Dicitur insuper prædestinatio respectu salvandorum; præscientia vero respectu reproborum et electorum dici invenitur: et quidem præsciti ad mortem, reprobi appellantur. Verumtamen, quum præsciti ad vitam, singulare nomen, utputa prædestinationis, sortiti sint, nomen præscientiæ respectu reproborum communius accipi solet, ut reprobi exsistentes, præsciti nominentur.

Elucescit igitur ex his, quod prædestinatio, reprobatio et electio, providentiæ divinæ partes quædam sunt, quoniam respectu rationalis creaturæ dumtaxat dicuntur; providentia autem omnia connectit. Hinc igitur, ex eisdem considerationibus quibus præinductum est providentiam rebus necessitatem non influere, etiam nunc deduci potest libertatem ac contingentiam non tolli ab entibus propter prædestinationem, reprobationem electionemque divinam. Quæ enim de providentia in primo habita sunt, hic utique locum habent; sed reiterare ea non congruit.

Chapter 202 of 220