Articulus 85
Quemadmodum prædestinatio Christi sit causa et exemplar prædestinationis nostræ.
EST quippe prædestinatio, divina quædam ac æterna præordinatio eorum quæ in tempore per Dei gratiam fienda consummandaque exsistunt: quod jam quoque prætactum est. Est autem in tempore (vel potius in temporis præordinata plenitudine) hoc factum, ut per unionis gratiam homo esset Deus, et Deus homo; nec dubium quin æterna ratione id ipsum a Deo prædispositum sit. Itaque naturarum duarum in una persona Christi unio, sub æterna Dei prædestinatione cadit, et ob id dicitur Christus esse prædestinatus, sed singulari modo. Ceteri enim prædestinantur ut sint adoptivi Dei filii, juxta illud Apostoli: Prædestinavit nos in adoptionem filiorum Dei. Sed sicut Christus singulari modo præ aliis Dei Filius est, sic specialiter prædestinatus est. Non enim Christo competit esse filium adoptivum, sed potius naturalem. Natura namque humana ad personalitatem Verbi assumpta est, ut sit idem Filius in duabus naturis subsistens, sitque unus Filius Dei Patris et sacræ Virginis. De quo superius tractatum est. Per modum igitur hunc, ratione naturæ assumptæ dicitur Christus prædestinatus.
Denuo contemplandum est, quod prædestinatio dupliciter considerari potest : uno modo secundum ipsum actum prædestinantis; alio modo secundum terminum seu finem prædestinationis, id videlicet ad quod aliquis prædestinatur. Respondendum igitur, quod prædestinatio Christi causa est atque exemplar prædestinationis nostræ, quoad secundam prædestinationis considerationem. Quod nempe sit causa, sic innotescit: nam ab æterno ordinatum est ut humana salus per Jesum Christum consummaretur. Quod insuper sit exemplar prædestinationis nostræ hoc modo, sic elucescit. Jam enim ostensum est, Christum singulari modo prædestinatum dici, ad hoc videlicet ut sit naturalis, et non adoptivus, Dei Filius. Quod tamen prædestinatio competit Christo propter naturam assumptam, lucidius jam inductum est. Nos denique in adoptivam filiationem prædestinamur. Hæc vero prædestinatio, naturalis prædestinationis participata quædam similitudo exsistit, contestante Apostolo ad Romanos: Quos (inquit) præscivit, hos et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui.1 Rursus, prædestinatio Christi nostræ prædestinationis exemplar dicitur, propter modum consequendi bonum quod est prædestinationis terminus. In Christo enim natura humana, nullis suis præeuntibus meritis, eatenus per gratiam exaltata est, ut ad personalem subsistentiam Verbi sublimata sit. Hæc equidem tam supereminens gratia in Christo, non incongruenter exemplar nominatur susceptionis gratiæ nostræ: nam et de plenitudine gratiæ ipsius accepimus omnes.2
Si autem accipiatur prædestinatio secundum primum modum, tunc prædestinatio Christi neque causa est neque exemplar prædestinationis nostræ, sicut B. Thomas ait. Quod non sit causa, ostendit. Sic enim prædestinatio est æterna, ideoque causam non habet. Rursus, quoniam ex simplici Dei voluntate dependet. Præterea, remota causa, removetur effectus. Sed remota prædestinatione Christi, nostram prædestinationem tolli non oportet. Nam, ut in libro de Trinitate Augustinus scribit, si Dei Filius non incarnaretur, erat adhuc alius modus nostræ salutis. Patet igitur quemadmodum verbum Apostoli accipiendum sit, quo ait: Prædestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum.3 Porro, quod nec sit exemplar prædestinationis nostræ Christi prædestinatio, si nomen prædestinationis primo modo sumatur, inducitur. Exemplar enim præexsistit exemplato, et in cognitionem illius deducit. Sed primo modo dicta prædestinatio, est æterna, neque necesse est ut in ipsius agnitionem duceretur Deus ex aliquo alio. — Verumtamen, quod secundum modum nunc præexplanatum, prædestinatio Christi prædestinationis nostræ exemplar sit, ex eo quod in libro de Prædestinatione Sanctorum ait Augustinus verbo innotescit: Est, inquit, præclarissimum lumen prædestinationis et gratiæ, ipse Salvator.
Footnotes
Chapter 203 of 220