Articulus 86
An tantus sit numerus hominum electorum, quantus est numerus angelorum reproborum.
PORRO de angelorum lapsu et crimine paulo ante habitum est.1 Denuo ex præinductis patescit, in ejusdem veritatis (haud dubium quin primæ ac increatæ) contemplatione, hominum angelorumque plenam beatitudinem fore constitutam. Et sicut divina fides adstruit, ad supplendum angelorum casum homo ipse creatus est. Angelica namque natura in his qui perierunt libata est. Numerus autem civium supernæ civitatis electorum Dei, præordinatus est utique et determinatus prorsus ab æterno in divinæ mentis sapientia. Siquidem in numero, pondere atque mensura, universa constituta sunt, præsertim ea quæ optima sunt in entibus.2 Hinc ad reparationem eorum qui lapsi sunt, homines facti sunt, ne semper incompletus perseveret electorum numerus.3 Si igitur ob aliam causam nullam homo creatus est, quam quæ jam reserata est; tunc palam, quod coæqualis et tantus sit electorum hominum numerus, quantus est spirituum illorum qui prolapsi sunt.
Sed an ob hanc solummodo causam, humanæ naturæ propago instituta sit, indagandum est. Et quidem, si angelorum numerus completus fuerat, ita quod tantam electorum multitudinem comprehenderit, quot præordinati sunt electi ad vitam; tunc rursus manifestum est, non fore plures electorum hominum quam angelorum prævaricantium.4 Sic etenim ob nullam aliam causam homo creatus esset, quam ut angelorum locum possideret. Quo concesso, deinceps concedendum est angelicam humanamque naturam simul productam non fuisse. Si enim omnia, ipse quoque homo et angelus, simul distincte facta sunt, quemadmodum scriptum est, Qui vivit in æternum, creavit omnia simul; tunc necesse erat, aut humanam angelicamve creaturam transgredi atque e regno juste depelli, aut certe numerum ab æterno prædispositum electorum augeri, aut humanum genus præordinata beatitudine penitus privari. Non enim potuit æternæ sapientiæ dispositio frustrari, ut minueretur augereturve præordinata electorum multitudo. Ideoque vel necesse erat angelum peccare, aut hominem cœlesti felicitate omnino destitui, aut hominem prævaricari, quatenus angeli in beatitudine perseverarent, qua privari, donec transgrederentur, non valebant: quæ omnia absurda sunt. Si igitur omnia simul facta sunt (sicut multi volunt), tunc dici non potest, angelos in numero perfecto fuisse creatos, sed in imperfecto, per humanam videlicet propaginem perficiendo:5 ut sic superna illa aula et beata electorum civitas instituta sit ex hominibus angelisque constare, etiam si nec ille neque iste peccaret. Quo concesso clarum fieret, plures esse electos homines quam reprobos angelos.6 Per hunc nempe modum, humana species condita esset ut per eam numerus electorum compleretur, atque si qui angelorum offendendo caderent, hujus quoque casus supplementum per homines consummaretur: tunc quippe angelorum transgressio, occasio foret multiplicationis, non institutionis hominum.
Denique videtur responsio ista congruentior. Primo quidem: nam in primo ostensum est, non inconvenienter posse dici, præsertim secundum philosophiam, omnia simul facta esse. Illa tamen determinatio primi libri, quemadmodum illic tunc contestatum est, secundum philosophiam prolata est. Quid namque secundum fidei et sacræ Scripturæ testimonia rectius dici queat, determinatum non est. Qui igitur hanc positionem sustinere elegerit, omnia scilicet simul facta asseverans, dies illos quos in libro Geneseos Moyses descripsit, non instar dierum quos modo volvi cernimus, accipere potest, sed potius sicut Augustinus eosdem intelligendos introducit. De isto tamen in primo diligentior indagatio facta est.
Præterea, ordo est optimum in entibus, secundum Aristotelem; est denique intimus rebus, secundum Dionysium. Decuit equidem fontanam divinæ mentis sapientiam, ordinatum pulchrumque plasma producere, quemadmodum etiam Plato demonstrat. Ordo autem universi non tam in individuis quam in naturis rerum consistit, ut Anselmus dicit, et superius demonstratum est.7 Ad perfectionem igitur perfectumque mundanæ molitionis ordinem, necessaria fuit humana species, si etiam angelorum nullus peccasset. Et quidem si non requirebatur, tunc jam utique superflueret: quod tamen neque de minimi vermiculi natura dicere fas est. Omnia nempe in sapientia facta sunt.8 Sapientis vero proprium opus, est ordinare. Si ergo angelus non peccasset, homo nihilo minus crearetur: ex quo, sicut præexplanatum est, consequens fit, an gelos in perfecto numero non fuisse conditos, pluresque fore homines electos quam angelos reprobos.9
Amplius, et est ratio Anselmi, si in perfecto numero angeli creati sunt, hominumque genus ob id dumtaxat institutum est ut lapsorum ejectio per ipsum repleretur; tunc sequeretur, homines tantum de perditorum angelorum crimine lapsuque lætari, quantum et de propria assumptione. Non enim assumpti essent, nisi illi cecidissent. Sed de crimine et malo alterius lætari eos qui felices sunt et sancti, nullatenus congruit; neque cum hujuscemodi gratulatione vere beati essent, quum plena finalisque felicitas omnem prorsus impuritatem præscindat. Erunt (inquit) homines sicut angeli Dei: in quibus palam est nullam fore immunditiam. Enimvero, quamvis per angelorum casum, salvandorum hominum numerus auctus sit, non tamen ex hoc consequens est ut de illorum perditione homines quidam in patria jucundentur. Quoniam etenim sine angelorum damnatione homines quidam salvandi fuerant, non necesse est constare hominibus, qui pro angelorum lapsu assumpti sunt, quive ob aliam rationem: ideoque nullus de alterius crimine et malo illic lætari diceretur. Quomodo enim poterit quis scire (sicut in libro Cur Deus homo, manifestat Anselmus) utrum pro restaurando quod imminutum fuerat, an pro complendo quod nondum perfectum erat, in summa illa civitate Dei assumptus sit?
At vero (et sumit ratio hæc originem ex doctrina Platonis) pulchritudo universi in ordine specierum ejus potissime statuenda est. Decuit ergo perfecto mundani ordinis decori, ut nedum simplex separatusque intellectus a summo rerum opifice fieret, sed etiam conjunctus corpori intellectus produceretur, utputa humanus: quatenus (ut Plato asserit) a mundano supermundanoque intellectu agnosceretur Deus sublimis. Si igitur homo congruit naturali perfectioni rerum et decori universi, tunc utique ad plenitudinem supercœlestis illius pulchritudinis supermundanæ civitatis Dei benedicti, id ipsum per amplius necessarium est. Decentissimum ergo est, beatam illam aulam primi principis et universalis patrisfamilias, ex hominibus angelisque constare. Ex quo consequens est, non ob angelorum restaurationem reproborum, hominem dumtaxat constitutum. Hæc tamen non pertinaciter asserendo dicta sint, sed quia sic rationabilius videtur, donec quod veritati divinæ fidei amplius consentaneum est, introducatur.
Footnotes
Chapter 204 of 220