Skip to the text

Articulus 87

Utrum tot sint futuri homines prædestinati, quot remanserunt angeli electi.

SI insuper tot angeli cecidissent quot confirmati sunt, tunc idem esset inquirere, utrum numerus hominum salvandorum sive reprobis sive electis angelis coæquandus sit. Sed quoniam potius existimatur plures permansisse quam cecidisse, jamque ostensum sit, rationabilius (ut videtur) dici posse, multitudinem electorum hominum, reproborum angelorum numerum excedere; superest ut de hoc aliquid investigetur, an tot sint homines salvandi, quot sunt spiritus angelici electi.

Gregorius igitur ait, quod tot sint homines salvandi, quot sunt angeli beati, et allegat scripturam quæ ait: Statuit terminos gentium juxta numerum angelorum Dei. Quod etiam aliter sic invenitur: Constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israel.1 Verumtamen, sicut Anselmus tangit, verbum istud multipliciter intelligi potest. Si enim ita dicatur, Constituit terminos populorum juxta numerum angelorum Dei, exponi potest ad mentem Gregorii, sicut jam dictum est: ut per populos electi homines designentur. Et est sensus iste: Tamdiu prædestinati erunt in hoc mundo, donec tot in cœlo recipiantur, quot in eo angeli permanserunt. Rursus, si dicatur, Constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israel, intelligi potest hoc modo: tamdiu in hoc mundo homines esse debere, donec electorum hominum numerus perfectus sit. Itaque per filios Israel electi homines denotantur: qui etiam filii Abrahæ vicissim appellantur. Denuo, si per angelos Dei omnes electi, ipsi etiam homines prædestinati (qui ideo angeli dici possunt, quoniam in terris angelicam vitam ducunt, vel certe inchoant), explicentur, tunc sensus erit iste: Constituit terminos populorum, ipse utique Deus, juxta numerum angelorum Dei, hoc est, tamdiu durabit hominum procreatio in hoc mundo, donec electorum numerus ex hominibus constans et angelis, impleatur. Et quidem determinatio Gregorii rationabilis videtur, et ex præinductis fulcimentum sortitur. Si namque, quemadmodum paulo ante declarabatur, supermundanæ illius civitatis Dei plena pulchritudo in hoc consistat, ut a duplici intellectu, separato scilicet et conjuncto, seu angelico et animali, agnoscatur et laudetur Deus; tunc congruum videtur ut sint tot homines prædestinati quot angeli electi. Quanquam in materia ista, aliorum positiones enarrare plus complaceat, quam de proprio quidpiam inserere. Scit nempe Deus, qui universæ beatitudinis fons est et solus desiderabilis, quos et quot elegerit, in quibus benignitas sua reluceat. Novit æque, quos et quot præsciverit, in quibus æquitas sua innotescat.2 Ipsi omnis honor et gloria.

Footnotes

  1. Deut. xxxii, 8. ↩

  2. Joann. XIII, 18. ↩

Chapter 205 of 220