Articulus 88
Quid de resurrectione corporum sentiat fides orthodoxa.
IN antecedentibus quippe, de principio mundi, tam secundum philosophos quam secundum fidei theoriam, determinatum est.1 Insuper agnoscendum, quid de fine mundi et consummatione specierum, generationum ac motuum ejus, teneri debeat. Quemadmodum autem motus mundi et generationis æternitatem quoad initium, Aristoteles cum Peripateticis, et Plato cum Stoicis asserebant; sic existimabant generationem a parte posteriori nullatenus finiendam, sed semper et interminabiliter inquietam exsistere: quæ omnia ex his quæ nuper in primo investigata sunt, limpidius elucescunt. Nunc igitur juxta præsancitum ordinem, de fine mundi secundum divinæ fidei sapientiam, inquirendum est.
Ex præostensis igitur innotescit, quemadmodum a protoplasto homine in posteros originale peccatum traductum sit.2 Et non tantum peccatum traducitur, sed et mortis necessitas, quæ peccati pœna est, posteros quoque consecuta est. Per Christum autem ab utroque liberamur. Ut vero a morte liberemur, mortuorum resurrectio necessaria est: sicut etiam per mortem ipsius a peccatis emundamur. Unde Apostolus ait: Mortuus est enim propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram.3 Mors igitur Christi, criminum nostrorum purgatio est. Per resurrectionem illius a morte liberamur. Quum namque sit Christus caput Ecclesiæ, nosque membra ejus, per resurrectionem capitis membris fiducia donata est consimilis resurrectionis:4 etenim membra capiti copulari volunt. Hinc ad Corinthios ait Apostolus:5 Christus resurrexit a mortuis, primitiæ dormientium; quoniam quidem per hominem mors. et per hominem resurrectio mortuorum: sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.6
Porro, sacramenta in virtute passionis Christi operantur. In sacramentis itaque effectum mortis Christi consequimur quoad remissionem culpæ; sed in fine mundi, effectum resurrectionis Christi consecuturi sumus quoad liberationem a morte. Et quidem per jam ante tacta clarum est, tunc finem mundi fore, quum electorum numerus completus fuerit.7 Est igitur de necessitate fidei christianæ, mortuorum resurrectionem futuram credere.
Propterea nempe ad Corinthios Apostolus : Si (inquit) Christus prædicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est? Si autem resurrectio mortuorum non est, neque Christus resurrexit. Si autem Christus non resurrexit, inanis est prædicatio nostra;8 inanis est et fides vestra. Quæ omnia non jam de resurrectione spirituali, sed corporali, accipienda sunt. Ait namque Apostolus : Oportet corruptibile hoc induere incorruptelam, et mortale hoc induere immortalitatem.9 Denique Salvator contestatur : Quoniam veniet hora in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei. Et rursus :10 Scio (inquit Martha de Lazaro) quoniam resurget in resurrectione, in novissimo die. Insuper hanc corporum resurrectionem manifeste prænuntiavit Job futuram, dum ait : Scio quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum, et rursus circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum salvatorem meum.1112 Denuo Veritas ait : Viri Ninivitæ exsurgent in judicio contra generationem istam. In quo significatur mortuorum resuscitatio futura. Hoc autem ex diversis Scripturæ sanctæ testimoniis luce clarius constat. Apostolus enim ait : Sed dicet aliquis, Quomodo resurgunt mortui? quali autem corpore venient?13 Et post pauca ait : Deus autem dat illis corpus prout vult, et unicuique seminum proprium corpus.14 Et Dominus ad Judæos :15 Videbitis (inquit) Filium hominis venientem in nubibus cœli. Quod in universali utique resurrectione continget.
Footnotes
Chapter 206 of 220