Articulus 89
Instantiæ contra fidem resurrectionis.
QUEMADMODUM autem generatio est substantialis esse recens adeptio, sic corruptio est talis esse destructio. Esse igitur corrupti per corruptionem destruitur : ergo et essentia. Non enim separari possunt esse et essentia secundum actualem exsistentiam. Imo, esse separari ab essentia, et tamen remanere, est tam impossibile sicut substantiam dici albam sublata albedine : esse quippe, est ratio exsistendi, vel ipsa potius exsistentia. Sed id cujus essentia seu substantia periit, idem numero redire non potest, sicut in secundo Περὶ γενέσεως, id est De generatione, ostendit Philosophus. Videtur itaque mortuorum resurrectio impossibilis.
Præterea, si (ut nunc ostensum est) in omni corruptione sit essentiæ cujusdam, sicut et ipsius esse, destructio, si id quod destructum est redire dicatur, videbitur amplius novæ rei productio quam ejusdem reiteratio. Quod deduci potest. Omnis namque factio terminatur ad aliquid quod est terminus factionis. Impossibile est ergo duas factiones ad unum eumdemque terminum terminari. Si enim est idem terminus, tunc non erunt duæ factiones : quoniam factio, sicut et omnis motus atque mutatio, speciem sortitur, nomen et unitatem, a termino ad quem, ut in Physicis probat Aristoteles. Sed primordialis rei productio, et ejusdem jam corrupti resuscitatio, duæ forent factiones : quod ex temporali discontinuitate ipsarum claret. Videtur ergo quod mortuum est, resuscitari non posse.
Amplius, quæ tempore secernuntur, realiter distinguuntur. Si enim post sanitatem quis rursum infirmetur et denuo sanetur, non denuo redibit eadem sanitas. Sed per corruptionem, esse rei tollitur : est enim corruptio, ab esse in non esse mutatio. Non ergo est idem esse quod præfuit et resumitur. Neque igitur idem est ens quod resuscitatur, cum eo quod corrumpebatur : ens enim dicitur unum ab unitate sui esse.
Adhuc, si idem corpus hominis reparetur ad vitam, conformiter dicendum videtur, quod quidquid in corpore hominis fuit, idem numero restituatur : ad quod utique non pauca indecentia indecensque corporis magnitudo consequerentur.1 v. At vero secundum fidei doctrinam, homines resurgent immortales. Necesse est enim, ut inquit Apostolus, mortale hoc induere immortalitatem. Hoc autem impossibile apparet. Differentia enim rei et propria passio, omnino inseparabiles sunt a re ipsa: implicaret etenim, esse aliquid animal, et non sensitivum et mixtum. Sed, sicut Porphyrius ait, mortale est essentialis differentia hominis. Mortale nempe (ut ait) additum nobis, separat nos a ceteris. Et si quis dicat, quod non sit vera differentia, est tamen vera passio, sicut et corruptibile. Nam mortale et corruptibile de homine demonstrari possunt: concomitantur namque essentialia ipsius, naturam scilicet elementarem seu mixtionalem. Separari ergo non poterunt: et per consequens, ipsorum opposita, utputa incorruptela et immortalitas, humanæ naturæ competere nequeunt, præsertim quum Philosophus probet omne corruptibile quandoque de necessitate corrumpi. vi. Præterea, hæc mortuorum resurrectio fieret aut per creationem, aut per generationem. Non enim videntur aliæ viæ producendi seu acquirendi humanum esse. Sed per creationem fieri non potest: sic enim animæ penitus post separationem non manerent. Sed neque per generationem fieri posse videtur: tum quia generatio non est instantanea, qualis prænominata creditur resurrectio; tum quia in generatione forma geniti non præexsistit generationi: actus enim et potentia in eodem simul tempore sunt, secundum Philosophum. Sed animæ hominum immortales sunt. Talis ergo resuscitatio, generatio appellanda non est. vii. Amplius, possibile est homines aliquos humanis carnibus vesci, talique dumtaxat alimento nutriri, et sic nutritos filios generare: in pluribus ergo hominibus eadem caro invenitur. Sed impossibile est ut in pluribus resurgat. Neque aliter videtur futura integra et universalis resurrectio, si cuilibet non restituatur quod hic habuit. Videtur ergo non esse possibilis resuscitatio mortuorum.
Denique, possibile apparet ut eadem materia diversis hominum formis secundum temporum intervalla subjecta sit; non tamen videtur quod in pluribus resumi possit.
Footnotes
-
Joann. v, 28. ↩
Chapter 207 of 220