Skip to the text

Articulus 90

Et est responsio præinductas instantias evacuans.

REMEMORANDA sunt equidem, quæ in superioribus dicta sunt de statu qui homini ante culpam competebat. Si enim mors est pœna culpæ, secundum præhabita, tunc palam est, quod si homo non peccasset, mortis necessitati substratus non esset. Contulit ergo Creator homini in primordio institutionis suæ, quoddam supernaturale donum, quod scilicet naturalia ipsius principia supergreditur, incorruptibilitatem videlicet. Quum enim homo naturaliter sit quid mixtum ex contrariis constans, hujuscemodi incorruptibilitas naturalis esse non valebat secundum activum interius agens principium. Verumtamen, incorruptibilitas ista homini quodammodo naturalis fuerat, considerando videlicet corpus humanum secundum ordinem, exigentiam et modum finis. Forma quippe est finis materiæ. Quumque rationalis anima sit immortalis essentia, congruit ei corpus incorruptibile, quatenus debita proportio sit inter formam et materiam. Denique, aversa voluntate hominis ab imperio Conditoris, hoc donum ablatum est, et moriendi necessitas secuta. Constat ergo, quod homini secundum primordialem suam institutionem considerato, mors quasi accidentaliter supervenit tanquam culpæ pœna. Est insuper et alia consideratio qua rationabiliter ostendi potest, quod rationali animæ corpus incorruptibile copulandum fuerat, donec per culpam id ipsum amitteret. Naturale enim videtur, ut quandocumque superior inferiorque natura conveniunt, id quod inferius est, superioris modum, naturam et proprietatem imitetur. Unde rectum apparet, divinam sapientiam ob hoc corpori animam intellectualem conjunxisse, ut super corpus ipsa dominium plenum haberet, et illud ipsi semper deserviret, neque rationi resisteret, et ex consequenti, nec separaretur ab ea. Porro, naturæ humanæ accidentaliter superveniens mors, culpæ pœna exsistens, homini ablata est per Christi passionem, qui mortem nostram moriendo destruxit. Ex quo consequens est, ut divina virtus, quæ homini prius immortalitatem dedit, hanc quoque aliquando restituat, neque in æternum huic malo homo subjectus sit.

Ad primam ergo objectionem dicendum, quod corruptio hominis neque essentiam neque esse perimit simpliciter, sed secundum modum quemdam dumtaxat. Materia enim prima est ingenita et incorruptibilis, secundum demonstrationem Aristotelis primo Physicorum. Anima quoque hominis immortalis ostenditur ex rationibus primi libri. Sed dicitur homo corrumpi, quia esse totius non manet esse totius.1 Sed in separatione animæ a corpore, anima ipsa, a qua totum esse totius profluxit, idem esse retrahit ad se, et ipsum remanet in ea sicut in radice. Et quidem quomodo hoc esse possit atque intelligi debeat, in primo prolixe manifestatum est.2

Secunda autem instantia facile solvi potest prout præsenti inquisitioni sufficit. Difficultatem tamen tangit, quæ ante soluta est. Ostensum est etenim paulo ante, in his quæ de Sacramento introducta sunt, quomodo et quamobrem Deus id etiam esse quod penitus esse desiit, idem numero reiterare possit, eo quod per motum non causet, et materiam ipsam ut est quid, sua causalitate contingere queat:3 ideoque formam corruptibilem et corruptam, numero eamdem reducere valet; non autem naturale agens, quod per motum agit, et materiam jam informatam motuique subjicibilem præsupponit. Sed quia istud præostensum est, resumendum non est. Ad propositum autem respondendum, quod per factionem naturalem quæ est motus physicus, idem numero quod periit, redire non potest. Sed Deus in instanti corporibus animas reuniet: et activæ factiones duæ non erunt, quia activa factio hujus resuscitationis non erit motus intermedius, sed Deus faciens.

Ad tertiam dicendum, quod idem esse manet ante mortem hominis et post mortem; sed ante mortem communicatur corpori, sicut et anima corporis actus tunc est. Sed in separatione animæ a corpore, ipsum esse manet in anima, sicut in fonte, radice et effluxivo principio: corruptio namque hominis non est destructio ipsius sui esse simpliciter, sed separatio quædam animæ a corpore. Esse quippe hominis, secundum quod ab ipso fluunt potentiæ sensitivæ et organicæ ac materiales, manet in anima separata sicut in radice: quoniam quam cito corpori reunita fuerit, idonea et potens erit exercere per ipsum potentias prædictas et earumdem operationes. Potentiæ nempe istæ, quia communes sunt animæ et corpori, corrumpuntur in morte. Et esse animæ secundum inferiorem suum gradum, secundum quem hujuscemodi potentiæ ab ea profluunt, corrumpi dicitur secundum actum, quia secundum potentias istas operari desinit: quum tamen ipsum esse animæ substantialiter maneat, quia in se simplex est, sicut et essentia animæ, de qua emanat. Sed hæc diligentius in primo perscrutata sunt.

Ad quartam solutio est, quod ad hoc ut homo resurgat, non est necesse omnia illa resumi quæ per totum vitæ suæ tempus materialiter in ipso exstiterunt; sed tantum resumendum est quantum ad debitæ quantitatis complementum exigitur. Illud denique præcipue resumendum videtur, quod sub specie et forma humanitatis perfectius præexsistit. Si autem ad debitæ quantitatis complementum quid defuit, vel propter alicujus membri mutilationem, vel mortis anticipationem, vel conformem causam aliquam, hoc divina virtus aliunde supplebit. Istud vero identitati corporis seu hominis resuscitandi non derogat. Partes namque materiales fluunt et refluunt, neque manent eædem secundum materiam, sed secundum speciem.

Ad quintam respondendum, quod corruptibile seu mortale, est passio naturam secundum gradum propriæ speciei consequens; sed per altius et supernaturale donum, immortalitas confertur. Unde si homo propriæ naturæ conditioni relinqueretur, immortalis non maneret. Sed gratia vincit naturam: et ita respectu diversorum principiorum, competunt homini mortalitas et immortalitas.

Ad sextam solutio est, quod resurrectio ista non est motus naturalis, sed supernaturalis operatio: ideoque nec generatio nec creatio, sed resuscitatio appellanda est.

Ad septimam respondet Thomas, quod si quis solis humanis carnibus pastus sit, resurget in eo quod a generantibus traxit; et quod defuerit, omnipotentia Dei supplendum erit. Quod si parentes hujus etiam solis humanis carnibus nutriti essent, ita quod illorum semen alimenti superfluum exsistens, ex alienis carnibus generatum sit; tunc semen resurget in eo qui ex ipso genitus est: loco cujus fiet ei aliunde supplementum cujus carnes comestæ sunt. Hoc nempe in resurrectione observabitur, ut si quid in pluribus materialiter exstitit, in illo resurget ad cujus perfectionem amplius pertinebat. Unde semen resurget in genito, et non in generante. Costa quoque Adæ, non in Adam, sed in Eva resurget. Si enim fuit aliquid in uno sicut ad perfectionem speciei requisitum, in alio autem sicut perfectioni ipsius individui necessarium, in individuo resurget. Si vero secundum eumdem perfectionis modum fuit in utroque, in illo resurget in quo primitus fuit. — Per hoc autem solutum est quod ultimo appositum est. Materia enim recipitur in diversis, secundum quod per quantitatem in partes plures partitur.

Footnotes

  1. art. xcviii-cii. ↩

  2. art. xcix, c. ↩

  3. art. lxxvii. ↩

Chapter 208 of 220