Articulus 91
De positione Platonis et Procli quorumdamque præcipuorum Platonicorum, circa reunionem animarum jam separatarum a corpore.
ENIMVERO, ut divinæ fidei veritas de resurrectione limpidius elucescat, explanandum est, quidnam gentilium philosophorum solertia de hac ipsa resurrectione contestata sit.1 Multa porro in primo libro de philosophia Platonis et Procli introducta sunt, quæ ad hujus quoque puncti determinationem scire necessarium est. Fuit igitur Platonis dogma, omnes animas ab origine mundanæ molitionis simul conditas, atque in stellis singulis seu comparibus fuisse collocatas; denique corporibus infundi, et postea dissolvi, ad sidereasque mansiones, si pure vixissent reverti; si vero injuste vixissent, transcorporari, donec sanctificatæ, ad stellarum (ut ait Plato) contubernia redire possent. Quippe quum ratio seu intellectualitas in his animabus pura non sit neque sincera, sed concupiscentiæ et passionibus utcumque permixta, ideo secundum certas periodos corporibus rursum copulari volunt; atque in hujuscemodi conjunctionis separationisque alternatione delectantur. Propterea theoremate ducentesimo sexto ait Proclus: Omnis anima partialis descendere in generationem in infinitum, et ascendere potest a generatione in ens.2 Et quemadmodum ante patuit ex his quæ ex Phædone Platonis posita sunt, ista secundum Platonicos, nedum de rationali anima, sed etiam de ceterorum animalium animabus veritatem habent.3 Omnes enim animas asserunt immortales. Unde in Timæo introducit Plato, universorum opificem Deum ad causas secundas universales et cœlestes hoc modo loquentem: Horum sementem (id est mortalium animalium animas) ego faciam, vobisque tradam; vos cetera exsequi par est, ita ut immortalem cœlestemque naturam post dissolutionem recipiatis. Et post pauca: Coagmentataque mox universæ rei machina, delegit animas stellarum numero pares; singulas singulis comparavit, easque vehiculis competentibus superimpositas, universæ rei naturam spectare jussit, legesque immutabilis decreti docuit.
Sequitur igitur secundum positionem hanc, quod animæ corporibus reuniuntur: imo, quum secundum eam, animæ sint æternæ, eadem anima innumerabilibus vicibus corpori est unita rursusque separata, et denuo conjuncta, iterum separanda: et hoc non cessaret in infinitum. Unde qui nunc est, ante fuit, et postea futurus est. Verumtamen, quum secundum Platonem, homo aliud non sit nisi anima utens corpore, ad identitatem resurgentis seu redeuntis ad vitam, non exigeretur identitas prioris corporis. Hæc equidem ex verbis Procli innotescunt. Ait namque in commento: Etenim anima descendit, irrationabiles assumens vitas; ascendit autem, deponens omnes generationis potentias quas in descensu acquisivit, et facta pura et nuda ab omnibus talibus potentiis. Hanc insuper positionem narrat Augustinus duodecimo de Trinitate, dicens quosdam gentilium philosophorum credidisse, eadem temporum temporaliumque rerum volumina repeti: verbi gratia, ut sicut isto sæculo Plato philosophus, in schola quæ Academica dicitur, in urbe Atheniensi discipulos docuit, ita per innumerabilia ante sæcula, multis quidem prolixis intervallis, certis tamen, et idem Plato, eadem quoque civitas, et schola eadem iidemque discipuli repetiti sint, atque per innumerabilia deinde sæcula repetendi. Ad quod etiam, sicut Augustinus inducit, hoc quod in Ecclesiastæ primo scriptum est, referre aliqui volunt. Quid est (inquit) quod fuit? Ipsum quod futurum est. Quid est quod factum est? Ipsum quod faciendum est. Nihil sub sole novum. Nec valet quisquam dicere, Ecce hoc recens est:4 jam enim præcessit in sæculis. Quæ omnia intelligenda non sunt, ut asserit Augustinus, tanquam eadem numero repetantur; sed eadem secundum speciem in variis generationibus reiterantur: quod etiam Aristoteles circa finem libri de Generatione ostendit, contra Platonem disputans.
Footnotes
Chapter 209 of 220