Articulus 92
Quod homines resurgent immortales; et de improbatione jam enarratæ positionis Stoicorum.
QUANQUAM porro philosophia ista Platonis et Procli non penitus veritatis expers sit, quemadmodum ex eorum rationibus cito clarebit; in parte tamen, non jam dumtaxat ex fidei documentis, sed per naturales etiam rationes destrui potest: quippe quod animam corpori reuniri posse aiunt, recte loquuntur; sed corpori rursus morituro ipsam reuniendam asserentes, a veritate elongati sunt. Quod primo ex rationibus fidei innitentibus, hoc modo ostenditur. Necessitas enim moriendi, naturæ humanæ ex culpa adhæsit, ideoque naturæ defectus est; sed per meritum passionis suæ, Christus defectus naturæ reparavit qui ei ex peccato advenerunt. Efficacius est nempe meritum Christi ad tollendum mortem, quam peccatum Adæ ad illam inducendam. Illi itaque qui per meritum Christi resurgent a morte liberati, non amplius mortem sustinebunt. Sed omnes homines ab hoc naturæ defectu liberati sunt. Christus namque naturam hominis assumpsit, ut eam totam repararet. Præterea, nos qui membra Christi sumus, sic resurgemus,1
Ephes. v, 23; Coloss. 1, 18. Rom. vi, 9. Osee xiii, 14. 1 Cor. xv, 26. quemadmodum et ille resurrexit, qui caput nostrum est. Christus autem resurgens ex mortuis, jam amplius non moritur : neque ergo nos resurgemus denuo morituri. Adhuc, si mors semper durabit, nullatenus destructa est. Sed per passionem Christi perempta dicitur, dicente Propheta : Ero mors tua, o mors. Et nunc quidem destructa est in causa; tandem vero destruetur in actu : sicut Paulus, Novissime (inquit) inimica destruetur mors. Prorsus ergo cessabit in resurrectione, quam fides divina adstruit.
Præterea naturales rationes ad idem inducuntur, quod scilicet hujuscemodi incessabilis vicissitudo conjungendi corpori et separandi ab eodem, non conveniat ipsi animæ. Ea namque quæ circa idem subjectum naturaliter variantur, sunt accidentalia, sicut senectus et juventus. Si ergo corpori uniri et ab ipso separari, circa animam naturaliter varientur, erit animæ accidens corpori copulari. Quod dici non potest : anima enim ex propria natura est entelechia corporis, ut etiam Proclus demonstrat.
Insuper, quod prædicta positio dicit, secundum temporum vices certas, ipsas animas corporibus iterum delectari et conjungi velle, ratione caret. Nullus enim pejorem statum appetit, si deceptus non sit. Sed secundum Platonicos, anima separata pura est, munda, et plena formis et contemplatione veritatis : decipi igitur non potest, sed agnoscit sibi non expedire ut in generationem descendat. Sed ad hoc respondent Stoici, intellectualitatem animæ non esse sinceram, sed concupiscentiæ et passionibus quibusdam commixtam. Hoc stare non potest. Tales etenim passiones sine corporali transmutatione non fiunt : non ergo in anima separata, præcipue quæ primo sancte vixit in corpore, remanere possunt. Non est ergo perpetua alternatio descensus in generationem et ascensus a generatione in animabus constituenda. At vero, quum forma sit finis materiæ, sicut et universaliter omne superius est quodammodo finis inferioris; ordini rerum non competit ut cum detrimento superioris inferiori provideatur. Si ergo felicior et naturaliter melius disposita sit anima dum separata est quam conjuncta, non decebit ut in sui detrimentum corpori imprimatur : quod tamen Plato concedit in Menone, ubi asserit scientias animabus innasci, sed ex corporis mole earumdem oblivionem in animabus oriri. Non ergo corporibus iterum morituris reuniuntur animæ.
Amplius, sapientis est omnia agere secundum exigentiam commodumque naturæ actorum. Deus autem sapientissimus est actor. Ordinat ergo ut animæ corporisque mutua copulatio utrique prosit, non ut anima in statum deteriorem cadat. Præterea, si vita et mors succedant sibi invicem in eodem sine statu, tunc hæc mortis et vitæ alternatio habebit circulationis quamdam speciem. Sed omnis circulatio inferiorum, a prima circulatione, motu scilicet cœlestis corporis, procedit. In motu enim locali circulatio primo exsistit, et per similitudinem ab illo in alia derivatur. Sed hæc alternatio a cœlesti corpore causari non potest. Nam quod corruptum est et mortuum ad vitam reducere, naturalis agentis virtutem transcendit, sicut superius dictum est. Non est ergo positio Platonicorum veritati subnixa. At vero, ea omnia quæ sibi in subjecto eodem secundum certam durationis mensuram succedunt, temporalia sunt et motui cœlesti subjecta, quem totus temporis cursus consequitur. Sed anima intellectualis separata totam naturam corpoream excedit. Neque ergo motui subjecta est nec tempori.
Ex his igitur patet in quo Plato defecit. Dicens nempe animam separatam corpori reuniendam, fidei Aristotele vicinior factus est; sed perpetuam alternationem conjunctionis separationisque ponens in corpore et anima, plus quam Aristoteles hoc ipsum negans, a fidei veritate abscessit.
Footnotes
-
I Cor. xii, 27. ↩
Chapter 210 of 220