Skip to the text

Articulus 93

De quibusdam rationibus, quibus etsi fides resurrectionis non demonstretur, pulchre tamen ostenditur quam rationabilis sit in hac parte assertio fidei divinæ.

SUPPONENDA sunt autem quæ in primo, de immortalitate et separabilitate rationalis animæ demonstrata et multipliciter ostensa sunt.1 Quo stante, evidentes rationes induci possunt de resurrectione futura. Anima enim naturaliter est corpori unibilis, quum per naturam sit forma corporis. Est ergo contra naturalem ejus institutionem, a corpore separatim subsistere. Non igitur perpetuo remanebit separata. Quod enim est contra naturam, perpetuum esse non potest. Aliquando ergo reunietur corpori, non amplius separanda. Amplius, naturalis inclinatio naturæ frustrari non potest. Deus namque et natura nil agunt frustra, secundum Philosophum. Sed anima separata naturaliter appetit materiæ reuniri. Omne enim quod est pars speciei et secundum se quid imperfectum in specie, est indigens, non plene felix, nec naturaliter completum: conjungi ergo desiderat suo toti, neque interim perfecte contentatur, donec illi copuletur. Oportet igitur animam tandem corpori sociari.2 Præterea, ostensum est in primo, finalem animæ beatitudinem in hac vita non posse consistere; quæ tamen sibi possibilis est: unicuique enim naturæ competit quædam felicitas, vel potius quoddam bonum, ejus naturale desiderium quietum efficiens et contentans:3 quæ omnia præinducta sunt. Necesse est ergo, animæ felicitatem quamdam competere, qua adepta, quiescat et sistat. Sed hanc sine corporis communione adipisci non potest: quod jam inducta ratio satis demonstrat. Quod enim imperfectum est in esse et specie, in operari et felicitate perfectum esse nequit.

Et iterum sic probatur: quia potentiæ quædam quæ ab anima fluunt, sine corpore operari non possunt, sicut certum est. Sed natura nulla perfecte felicitatur, donec omnes ejus potentiæ convenienter agant. Perfectio enim essentiæ in operatione consistit. Propterea nempe dixit Boetius, statum omnium bonorum aggregatione perfectum, felicitatem esse;4 quamvis principalius in optima operatione optimæ potentiæ statuenda sit, quemadmodum Aristoteles ait. Si tamen sint quædam potentiæ animæ quæ ad finalem beatitudinem futuri status ordinem non habent post hanc vitam, illarum utique operationes remanere necessarium non erit: super quo inquisitio facienda est. Requirit ergo vera atque perfecta beatitudo animæ, corporis resumptionem. Adhuc, sicut quis meretur aut demeretur, sic præmiandus puniendusve est. Divina autem providentia, neque mala impunita neque bona irremunerata relinquit:5 quod in primo probatum est. Per corpora vero merentur et demerentur animæ. In plena ergo pro meritis retributione, corpora resumenda sunt: præsertim quum vicissim contingat, sicut Job ait, impios in hac vita confortari et sublimari, adversitatibus multis justo accidentibus.6 Rectitudo ergo divinæ providentiæ, justam retributionem quandoque fieri exigit: quod in resurrectione futurum fides adstruit.

At vero (et est ratio hæc Procli Platonici) anima ipso esse quod est, vitam largitur participanti. Cuicumque enim adfuerit, vitam tradit suo esse; et si fuerit participans idoneum, mox animatum fit et vivens ex animæ præsentia: non ratiocinante anima, neque per ratiocinationem eligente ut vivificet, sed ipso esse suo competit ei animare. Nullatenus ergo remanebit sine fine separata. Ob hanc quippe rationem Plato et Proclus dicebant, omnes animas immortales, et αὐτόζως, id est per se viventes: quoniam per substantiam competit animæ esse et vivere, quum sit vita corporis et se ipsa illud vivificet. Unde etiam dicebant, cuilibet animæ corpus quoddam perpetuum, ingenerabile et impassibile esse unitum.78 Quia enim, ut dicunt, anima per se et proprio suo esse animat, semper animat.9 Sed jam hæc omnia in primo libro diligentius perscrutata sunt, et quid veritatis habeant, illic indagatum est. Nunc vero ostendisse sufficiat, per rationem ipsorum, animam separatam corpori reunibilem. Denique, theoremate centesimo octogesimo octavo ait Proclus: Omnis anima et vita est et vivens;10 et alibi, Omnis anima est αὐτόζως, id est per se vivens. Theoremate autem centesimo nonagesimo sexto dixit: Omnis anima participabilis, utitur primo corpore perpetuo et habente hypostasim generabilem et incorruptibilem. Et mediante tali corpore, dicebant Platonici animas corruptibilibus corporibus uniri: quod etiam Origenes asseruisse invenitur quoad rationales animas, sicut ex his quæ de ipsius positione habita sunt innotescit.11 Unde theoremate centesimo nonagesimo nono Proclus: Omnis (inquit) anima mundana, periodis utitur propriæ vitæ et restitutionibus. Hæc igitur de philosophia Platonis et Procli dicta sint hoc modo.

Footnotes

  1. art. xcviii-c11. ↩

  2. art. XLVI. ↩

  3. lib. I, art. XLII. ↩

  4. De Consolat. lib. III, pros. 2. ↩

  5. art. c1. ↩

  6. Job xxi, 7. ↩

  7. art. XCVIII-CII. ↩

  8. art. CI. ↩

  9. art. xcviii, cii. ↩

  10. theor. 189. ↩

  11. lib. II, art. XLVII. ↩

Chapter 211 of 220