Skip to the text

Articulus 94

Quod post resurrectionem, neque cibis neque venereis resurgentes utentur.

RATIO denique cibis utendi et venereis, in resurgentibus prorsus tollitur. Cibus enim sumitur, ut illa corruptio quæ ex naturalis humidi consumptione contingere posset, evitetur, atque ut nutritum debitam quantitatem adipiscatur. Denique ad hoc generatio cernitur instituta, ut esse quod in individuo perpetuari nequit, in specie saltem perpetuetur: quatenus, sicut ait Philosophus, omnia divinum esse imitentur et participent. Resurgentes vero, et in quantitate debita et in indissolubili vita suscitandi sunt: neque ergo cibis neque venereis utentur. Amplius, alimentum convertitur in substantiam nutriti.1 Sed corpora resurgentium incorruptibilia erunt, nihilque ab eis resolvi poterit. Quidquid ergo de cibis reciperent, in eorum substantiam converteretur; ex quo immoderata quantitas tandem proveniret: augeret enim alimentum ipsum quod alitur. Præterea, si resurgentes cibo utentur, hoc aut erit semper, aut non. Si semper, infinita quantitas ex hoc ipso oriretur. Cibus enim in corpore a quo nil resolveretur, augmentum dimensionum causaret: ideo si semper cibo quis immortalis utitur, semper utique augebitur. Hoc autem est contra perfectionem rerum naturalium: quia, sicut ostendit Aristoteles, omnium natura constantium, terminus est et ratio magnitudinis atque augmenti. Si vero non semper cibo utetur qui resurget, videtur hoc ipsum de illo sentiendum a principio resurrectionis. Si autem cibo non utuntur qui resurgunt, neque venereis utentur: semen namque est superfluum nutrimenti. Rursus, quum corpora resurgentium sint incorruptibilia, non poterit seminis decisio ab ipsis fieri.

Adhuc, quidquid nutritur, necessario tandem corrumpitur: harmonia enim ejus quod alitur, per alimenti sumptionem ac digestionem continuo impurior efficitur. Cujus simile est: quia si vino modicum quid aquæ frequenter commisceatur, fit virtus vini debilior. Necesse est enim alimentum in principio quidem dissimile esse nutrito, in fine autem simile: aliter etenim non agerent neque paterentur mutuo. Quod vero dissimile seu contrarium est, resistit agenti: et ob id virtus agentis paulisper deficit, tandemque corrumpitur. Corpora autem resurgentium immortalia erunt, secundum præostensa: cibo igitur nullatenus utentur. At vero, finis generationis est genitum. Si igitur post resurrectionem remansurus est venereorum usus in hominibus, oportebit hominum quoque generationem admittere. Post finale autem judicium generatio cessabit, sicut probatum est: completus nempe erit electorum numerus. Ideoque hominum generatio cessabit, juxta illud : Constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israel, id est electorum.2

Præterea, si post resurrectionem generatio durabit, aut tunc generandi morientur aliquando, aut minime. Si non morientur, ergo sine originali peccato nascentur, quum secundum præhabita, moriendi necessitas sit pœna culpæ originalis. Hoc autem est contra Apostolum, qui asserit per unum hominem peccatum in omnes devenisse.3 Rursus, si sine culpa nascerentur et moriendi necessitate, redemptione quæ per sanguinem Christi facta est, nequaquam egerent :4 quod repugnat sententiæ Apostoli ad Corinthios, Sicut (inquit) in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.5 Non ergo poterunt incorruptibiles esse. Si vero corruptibiles erunt, aut post mortem animæ rursus corporibus copulabuntur, aut non. Si copulabuntur, exspectanda erat ipsorum resuscitatio, quatenus omnes simul resurgerent; vel nulla est ratio ob quam modo universalis resurrectio differtur. Si denique animæ materiebus non denuo conjungentur, permanebunt in perpetuum separatæ : quod paulo ante destructum est. Iterum, quum animæ istorum sint ejusdem naturæ cum eorum animabus qui ante resurrectionem exstiterunt, ratio fingi non potest cur non omnibus æquale beneficium præstetur, quum resurrectio sit reparatio defectus naturæ. Investigari etiam possit, si sine statu generatio procedet, aut quandoque sistet. Si non stabit, tunc electorum et reproborum numerus præordinatus non est neque determinatus : quod divinæ sapientiæ non competit. Si autem aliquando cessabit, idem dicendum erit a principio.

Porro si quis dicat, usus ciborum ac venereorum post resurrectionem permanere, non ratione procurandæ prolis aut sustentandi corporis, sed ob solam delectationem in horum usu consistentem, ne ulla desit Beatis delectatio; hoc penitus ridiculum est. Vita nempe Beatorum ordinatior erit vita in mundo isto conversantium. Sed vitiosum est et inordinatum, in hac vita cibis uti et venereis non propter prolem producendam corporisque subsistentiam, sed solam delectationem. Cujus verissima ratio est. Nam prædictorum actuum delectationes non sunt fines actionum, sed potius econverso. Ideo enim prædictis actibus sensibilem delectationem natura miscuit, ne ob laborem et cetera quæ circumstant et consequuntur, desisterent animalia ab hujuscemodi actibus vitæ et conservationi specierum necessariis. Est ergo indecens præposterusque ordo, prædictos actus ob delectationem dumtaxat continuari. Non itaque in resurgentibus remanebunt, quorum vita decentissima et ordinatissima ponenda est.6

Præterea, beatitudo hominis, ad quam resurrectio ordinatur, in prænominatis voluptatibus statuenda non est, sicut prædemonstratum est : non ergo remanebunt in resurgentibus. Amplius, ea quæ sunt præsentis vitæ, ad beatitudinem futuram ordinanda sunt. Si ergo prædictæ delectationes sunt ad beatitudinem pertinentes, cadere debent et esse in intentione ad felicitatem resurrectionis tendentium. Hoc autem esset vitiosum. Est enim contra virtutem temperantiæ, ut quis a voluptatibus carnis nunc quidem abstineat, ut postmodum abundantius eisdem perfruatur. Si ergo neque ad beatitudinem neque ad finem naturalem hujuscemodi delectationes in futura vita proficiunt, nullatenus remanebunt. Adhuc, quæ beatitudinem minuunt, a futura beatitudine præscindenda sunt. Futura autem beatitudo, quemadmodum præostensum est, in primæ veritatis contemplatione seu visione Dei atque summæ bonitatis amore consistit. Cernimus vero et omnino experimur, quod quo a sensibilibus voluptatibus, et præsertim gustus et tactus, quæ etiam bestiales a philosophis nuncupantur, anima liberior fuerit et remotior, eo intensius contemplationi divinorum et eorumdem amori intendere valet. — Penitus ergo perniciosus est Sarracenorum ac Judæorum et Millenariorum error, qui post resurrectionem, venereorum et ciborum usum resurgentibus attribuunt. Millenarii quippe sunt dicti hæretici quidam, qui regnum Christi ponebant futurum in terris per mille annos : eos qui tunc resurrexerint, dicentes per tantum tempus carnalibus epulis sine omni moderamine, et ultra quam credi potest, vacaturos. Enimvero, Scripturæ testimonia quæ cœlestis felicitatis regnum sub corporalium ciborum repromissione describunt, spiritualiter intelligenda sunt. Solet nempe Scriptura sacra, invisibilia ac intelligibilia sub sensibilium imaginibus nobis nuntiare : quatenus per ea quæ videntur et specie tenus innotescunt, ad invisibilium desideria agnitionemque feramur.

Footnotes

  1. lib. II, art. LXXXVII. ↩

  2. Deut. xxxu, 8. ↩

  3. lib. II, art. 11. ↩

  4. Rom. v, 12. ↩

  5. 1 Cor. xv, 22. ↩

  6. lib. I, art. XLV. ↩

Chapter 212 of 220