Skip to the text

Articulus 95

De natura et dispositione corporum resurgentium tam in electis quam in reprobis.

ERIT denique resurrectio nostra resurrectioni Christi consimilis, dicente Apostolo : Reformabit corpus humilitatis nostræ, configuratum corpori claritatis suæ. Sed corpus Christi post resurrectionem ejusdem exstitit naturæ cujus et ante. Nam post resurrectionem, veritatem humanæ carnis in semetipso ostendit, visibilem palpabilemque se exhibens. Nostra ergo corpora ejusdem naturæ erunt et speciei post resurrectionem, cujus et nunc, utputa ex carnibus et ossibus constantia. Dixit equidem Dominus Lucæ ultimo : Palpate et videte, quoniam spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Adhuc, necesse est in resurgentibus esse ea quæ ad veritatem speciei unitatemque individui exiguntur, quatenus verum sit eosdem resurgere, et in eo corpore quo vixerunt præmiari. Materia autem sensibilis, est de definitione hominis; et anima rationalis requirit determinatæ naturæ corpus. Necesse est enim actum proportionari potentiæ, et formam materiæ. Necesse ergo est ut corpora resurgentium sint eadem, naturæque ejusdem cum corporibus quæ modo existunt. Unde nec aeria neque cœlestia erunt. Propterea apertissime contestans : Scio (inquit Job) quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum, et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum salvatorem meum.1

Enimvero, quanquam omnium resurgentium corpora ejusdem naturæ futura sint, quemadmodum humanæ speciei perfectio requirit, non tamen talis dispositionis post resurrectionem exsistent, qualis jam sunt, sed tunc omnia incorruptibilitatem habebunt : quod ex triplici ratione ostenditur. Fiet enim futura resurrectio, ut universi juste præmientur. Præmium autem bonorum est felicitas; reproborum vero præmium est pœna culpæ mortalis. Sed tam felicitas quam pœna culpæ mortalis sunt perpetuæ. Semper ergo permanebunt corpora resurgentium. Præterea, reunitur anima corpori, ut natura corporis, naturæ ipsius animæ proportionetur, competat et adæquetur, sicut prætactum est.2 Sed anima perpetua est. Immortalia ergo corpora resument animæ. Amplius (et sumitur ratio hæc ex divinæ causalitatis virtute et efficacia), Deus, qui sua potestate corpora destructa in resurrectione reparabit, potens est utique jam reparata corpora in perpetuum conservare : in cujus figuram, trium puerorum corpora in fornace ignis servavit illæsa.3 Hinc igitur ait Apostolus :4 Seminatur corpus animale, surget autem spirituale; et iterum : Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt.5 Non tanquam humanæ carnis substantia et veritas resumendæ non sint, sed quoniam corpora naturæ spirituum seu immortalium animarum proportionabuntur in incorruptibilitate.

Footnotes

  1. Job xii. 25, 26. ↩

  2. art. xc. ↩

  3. Dan. u. 34. ↩

  4. 1 Cor. xv, 44. ↩

  5. Ibid. 50. ↩

Chapter 213 of 220