Articulus 96
De qualitate corporum resurgentium tam in electis quam in reprobis.
CONSTAT nempe ex nunc præinductis, corpora resurgentium immortalitatem induere, non obstante naturæ identitate quæ jam corruptibilis est. Per divinam etenim virtutem, animæ, quoad hoc, corpus perfecte subdetur, contrariorum compositione non obstante. Insuper, non tantum hoc donum incorruptibilitatis consequetur corpus in omnibus resurgentibus, sed etiam ex parte animæ unumquodque corpus speciales qualitates adipiscetur. Quamvis enim merito passionis Christi, naturæ defectus qui est moriendi necessitas, ab universis pellendus sit, remanebit nihilo minus differentia inter bonos et reprobos quoad ea quæ utrisque personaliter conveniunt. Pertinet autem ad speciem hominis, animæ corporisque conjunctio. Sed ex actibus personalibus meretur unusquisque vel felicitari, vel felicitate destitui. Qualificabuntur itaque in singulis corpora secundum condecentiam et merita animarum. Ex claritate igitur animæ Deo feliciter fruentis, consequetur corpus ipsius ut animæ subjectum sit omnimode, non tantum quoad esse, sed etiam quantum ad actiones et passiones motus, corporeasque qualitates.
Primo igitur claritas animæ ad supersancti Dei visionem elevatæ, in corpus redundabit, et lucebit ex redundantia lucis quæ est in anima. Dicit enim Apostolus : Seminatur corpus in ignobilitate, surget autem in gloria, id est claritate.1 Et Matthæi tertiodecimo : Fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum.2 Jam quippe corpora nostra opaca sunt, tunc vero resplendebunt.
Secundo, ex repletione et plenitudine adimpletionis omnium desideriorum animæ beatæ, sortietur corpus agilitatem seu mobilitatis promptitudinem. Ex desiderio enim animæ corpus movetur. Nam ideo corpus infirmum redditur, quoniam per exsecutionem motus desideriis animæ satisfacere non valet. Hinc igitur ad Corinthios scribens Apostolus :3 Seminatur (inquit) in infirmitate, surget in virtute. Denuo, de justis in libro Sapientiæ scriptum est : Fulgebunt justi, et tanquam scintillæ in arundineto discurrent.4 Inerit quidem motus corporibus Beatorum, non ob indigentiam, sed ad virtutis demonstrationem.
Tertio, ex remotione omnis mali ab anima, ipsum quoque corpus impassibilitatem assumet. Sicut nempe cuncta animæ desideria in totius boni felicissima possessione replebuntur, sic malum omne ab ipsa elongabitur. Mali enim permixtio cum perfecta beatitudine, summi videlicet boni perfruitione, non exsistit. Hinc ergo ipsum corpus immune erit ab omni malo, tam quoad actum quam etiam quantum ad potentiam : quoad actum quidem, quia neque deformitas, neque corruptio, neque defectus ipsi cohærebit ; quoad potentiam vero, quia corruptivæ passionis expers erit, neque molestiam amplius sustinere poterit.5 Propterea Apostolus ait : Seminatur in corruptione, surget vero in incorruptione.
Quarto insuper, ex indissolubili perfectissimaque inhæsione animæ ad Deum, corpus plenam subjectionem sub anima adepturum est : conformabitur enim animæ quantum ei possibile est, et ipsius proprietates participabit in ordinatione sensualis appetitus, sensuumque perspicuitate, et perfectione naturæ. Unde corpus forma sua perfectissime satiabitur et perfectum erit, neque desiderabit materia alteri formæ copulari. Ideoque Apostolus ait :6 Seminatur corpus animale, surget autem spirituale.
Porro, sicut gloria ad quam rationalis anima per gratiam sublimatur, naturalem perfectionem, virtutem et ordinem angelicorum etiam spirituum supergreditur, ita humanorum corporum gloria in Beatis, cœlestium corporum decorem su-
Si denuo quis instet : primo, quoniam secundum præhabita, in resurgentibus non permanebit horum membrorum seu venereorum usus : frustra ergo resumerentur. — Præterea, sexus femineus est imperfectio naturæ et infirmitas quædam : talia autem non erunt in resurgentibus. — Rursus, Apostolus ait : Donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi.7 Non igitur in sexu femineo erit resurgentium occursus.
Sed respondendum, quod si igitur membra in quibus est sexus, in resurgentibus mansura non sunt, quia ipsorum usus cessabit, conformi ratione neque illa membra remanebunt quæ modo cibo et alimentis deserviunt : itaque non pauca esset in resurgentibus corporis diminutio. Remanebunt igitur, quasi ad naturæ perfectionem individuique integritatem requisita : quatenus et tunc ordo in hominibus reluceat. — Quod secundo inductum est solvitur : quia sexus femineus est intentus a natura, scilicet universali, licet per comparationem ad sexum virilem, rationem imperfecti habeat. — Ad tertium dicitur, quod Apostolus ait, In virum perfectum, ut Ecclesiæ virtutem perfectionemque designet : tota namque Ecclesia tanquam vir unus atque perfectus Christo occurret.
Ex verbis quoque Apostoli præinductis innotescit, quod in mensura ætatis Christi resurgent universi. In sola enim hac ætate, naturæ perfectio consistit. Ipsa est ætas juvenilis, inter puerilem et senilem media exsistens.
Footnotes
Chapter 214 of 220