Articulus 98
De immutabilitate voluntatis in animabus post separationem a corporibus.
IN hac quippe vita est status demerendi et merendi. Propterea comparata est vita præsens militiæ, et diebus mercenarii, sicut Job ait : Sicut mercenarii dies ejus; et rursus : Militia est (inquit) vita hominis super terram.1 Est igitur anima nunc quidem in statu pugnæ et certaminis; status autem post separationem a corpore, est status remunerationis, pro illegitimo utique vel legitimo certamine. Post vitam ergo istam non amplius commutabitur humana voluntas a bono in malum, aut econtrario, quoniam sine merito vel demerito, hoc ipsum contingere non posset; sed remanebit anima in ea voluntatis suæ dispositione in qua a corpore separata est, et in eo fixa remanebit ad quod se ultimate convertit. Præterea, sicut se habet principium in speculabilibus, sic se habet finis in appetitivis. Nam quemadmodum in speculabilibus conclusionum resolutio in primis principiis sistit et ex illis deducuntur, sic finis in appetitivis est principium quod appetitur et ultimo possidetur et adipiscitur. Sicut ergo natura humani intellectus circa prima principia errare non potest, quum sint naturaliter indita et nota; sic circa desiderium sui ultimi finis nihil errat, quoniam unumquodque naturaliter illum appetit. Sed sicut ex speciali dispositione intellectus contingit quempiam errare circa illa quæ ex primis principiis deducuntur, sic ex dispositione speciali voluntatis accidit error in particulari et executione naturalis desiderii, quo in universali ultimus finis appetitur. Unde vicissim evenit animam errare, considerando et appetendo aliquid sub ratione ultimi finis, et sicut finale bonum, in quo tamen ejus felicitas non consistit : sicut de intemperatis et avaris constat. Hoc vero accidit ex speciali dispositione, quæ superaddita est illi ipsius animæ dispositioni qua naturaliter veram beatitudinem secundum modum prætactum desiderat. Sed hæc recentis dispositionis superadditio, in anima separata locum amplius non habet : quamdiu enim est anima in corpore, moveri potest per accidens secundum motum corporis aliquem, vel per passionem aut habitum quem in perabit : quoniam in corporibus resurgentium erunt claritas plenior, agilitas velocior, impassibilitas eminentior, dignitasque naturæ perfectior, quam in substantiis cœlorum : quamobrem Apostolus corpora resurgentium dixit cœlestia fore.2
Præterea, ex his facile est conspicere, qualia reproborum corpora futura sint. Conditio namque qualitatis ipsorum, ex opposito sumenda est respectu corporum Beatorum. Unde quum in reprobis sit voluntas a Deo penitus aversa, et omni desiderato destituta, ipsorum etiam corpora gravissima erunt, ponderosa et importabilia pene, atque nulli animæ appetitui obedientia. Erunt denique obscura et passibilia, non tamen mortalia : quoniam anima, sicut præexplanatum est, indispergibiliter corpori conjungetur; neque poterit corpus a forma in formam transmutari. Verumtamen, quoad ea quæ ad naturæ complementum specieique perfectionem pertinent, reparanda sunt reproborum corpora. Natura enim reparanda est quoad specificam exsistentiam. Unde quum in reprobis natura ipsa bona remaneat (quum a summo bono creata sit), voluntas vero inordinata, corpora malorum integre reparanda sunt quoad ea quæ naturæ sunt. Resurgent igitur cum membrorum perfectione et perfecta ætate.3 Hinc enim Apostolus ait : Mortui resurgent incorrupti. Sed reprobi non immutabuntur.4 Immutatio namque in gloriam sonat. Unde Apostolus : Omnes (inquit) resurgemus, sed non omnes immutabimur. Hæc quoque naturalis perfectio in corporibus reproborum, non utique in gloriam sed tormentum eis proveniet : quibus nimirum omnia cooperabuntur in malum. Nam et bonum esset eis, si nati non essent homines illi.5
Footnotes
Chapter 215 of 220