Articulus 97
De loco, sexu et ætate resurgentium.
ENIMVERO, quum ostensum jam sit, Beatorum corpora post resurrectionem ampliorem claritatem sortitura, quam sit cœlestium corporum claritas; hinc consequens fit, corpora glorificanda super omnes cœlos mobiles collocanda, quatenus locata proportionentur loco, et econverso.
Si autem objicias : Quomodo per cœlorum corpora, quæ frangi nequeunt, transitura sunt? — Rursus, incongruum videtur, ut corpus terrenum, cui secundum naturam infimus locus debetur, non jam dumtaxat supra corpora levia, sed etiam cœlestia collocetur; hominis autem corpus terrenum est, et post resurrectionem, secundum præinducta, ejusdem naturæ remanebit : non itaque videtur supercœlestis mansio ipsi competere posse.
Sed respondendum, quod divina virtute corpora glorificata hoc quoque consequentur, ut simul cum alio corpore esse queant, et omnia penetrare valeant. Reformabit enim (inquit Apostolus) corpus humilitatis nostræ, configuratum corpori claritatis suæ.1 Corpus vero Christi clausis januis ad discipulos ingressum est. — Quod denique secundo objicitur, nunc solutum est per ea quæ de agilitate et plena subjectione corporum in Beatis paulo ante determinata sunt.2
Si igitur ob hanc claritatem et gloriam corporum glorificatorum, supercœlestis eisdem locus conveniat, tunc palam quod reproborum corpora in pœnali, terreno, tenebroso ac infimo loco constituenda sint. Psalmista nempe ait : Veniat mors super illos, et descendant in infernum viventes.3 Et Joannes contestatur, quod diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulfuris :45 ubi umbra mortis, et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat.
Porro, quum ad humanæ naturæ perfectionem uterque sexus pertineat, tanquam ab universali natura præintentus, remanebunt in resurgentibus sexus tam maris quam feminæ. Amplius, quum corpora, perfecta ac integra suscitanda sint, oportebit membra generationi deservientia sic resumi quemadmodum et cetera membra resumenda sunt. corpore sentit, et quo disponitur in corpore. Corpus autem animæ unitum est, ut per ipsum ad finem tendat et proficiat. Dum igitur a corpore separata fuerit, non amplius novis dispositionibus commutabitur, sed in illa dispositione remanebit in qua discessit, et in illo immobiliter quiescet ad quod se sicut ad finale desideratum ultimate convertit in corpore. Post vitam igitur hanc non erit in statu ut ad finem moveatur, sed ut in illius desiderio semper fixa sit ad quod se finaliter separanda convertit.
Denique, quod voluntas in animabus sanctis post mortem erit incommutabilis, et fixa in desiderio et amore boni, specialibus rationibus deduci potest. Beatitudo enim est perfectum bonum, et ideo securitatem plenamque sufficientiam exigit; sin autem, appetitum contentum nequaquam efficiet: quod superius destructum est. In Beatis ergo est securitas et sufficientia.6 Sed si ipsorum voluntas ad malum vertibilis esset, timere possent ne quandoque ab ordine recto averterentur, atque per hoc adeptam gloriam perderent. Adhuc, quod beatum est, non amplius natum est moveri ad finem, sed illi perfecte unitum est. Si namque nondum plene unitum sit ultimo fini, necdum beatitudinem adeptum est. Animæ ergo quæ vere beatæ sunt, averti nequeunt, sed stabiliter summo bono copulatæ perseverant. At vero peccatum voluntatis ex errore quodam intellectus nascitur: objectum enim voluntatis est bonum intellectum; nec aliud volumus, nisi id ipsum sit bonum, vel veraciter, vel certe apparenter.7 Beati autem cognoscunt Deum, non jam per speculum et in ænigmate, sed specie tenus, per essentiam, et sicuti cogniti sunt, perfecte videlicet, et non ex parte, quemadmodum divinus contestatur Apostolus. Apprehendunt ergo Deum sicut fontem et objectum totius beatitudinis, fontanam incircumscriptamque bonitatem, et universæ desiderabilitatis fontale principium. Nullatenus igitur ab ipso averti possunt.
Porro, animæ quæ purgabile quidpiam secum deferunt, nondum scilicet purificatæ in vita hac, non tamen in mortali crimine decedentes, in fine a beatis animabus non differunt, quia cum caritate separantur: ideoque immobiliter Deo per affectum inhærent. Enimvero, quum reproborum animæ in mortali crimine hinc abeant, mortali autem crimini sempiterna pœna debetur (omne quippe peccatum est aversio quædam mentis a Deo, et conversio in id quod veraciter appetenti non expedit), ob id, omne peccatum ordinem rationis creatæ ad Deum quodammodo perimit et tollit. Sed veniale peccatum hujuscemodi ordinem non penitus aufert, sed partim minuit. Mortale autem peccatum ordinem istum prorsus tollit, et caritatem omnimode exstinguit, cui soli cœlestis beatitudo repromissa est. Propterea mortali crimini perpetua pœna debetur. Voluntas ergo miserorum ad Deum convertibilis non est: si enim convertibilis esset, liberari possent.
Præterea, sine gratia nemo ad Deum convertitur.8 Fiduciam (inquit) talem habemus ad Deum, non quod sumus sufficientes cogitare aliquid (meritorium scilicet) a nobis tanquam ex nobis.9 Sed reprobi a gratia penitus excludendi sunt, quemadmodum et Beati omni gratia perfecte implebuntur. Minime ergo converti valebunt: constituerunt nempe sibi in vita præsenti omnium desideriorum et bonorum suorum finem, in quodam a vero bono ipsos avertente. Licet namque rationalis creatura naturaliter desideret beata effici, eatenus utique, ut nec oppositum hujus desiderare queat, nihilo minus per voluntatem ab illo deflecti potest in quo vera finalisque ipsius felicitas constituta est: dum videlicet id in quo vera beatitudo consistit, non apprehenditur sub ratione beatitudinis, sed aliud quiddam in quo affectus inordinate figitur, tanquam veræ felicitatis objectum accipitur: quemadmodum in his elucescit qui in voluptatibus et bonis carnis felicitatem sibi statuunt, quorum (ut ait Apostolus) deus venter est.
Hi denique qui veraciter beati sunt, apprehendent beatitudinis objectum sub ratione beatitudinis ac ultimi finis et summi boni:10 aliter nempe in tali bono contentari et sistere non possent, et per consequens neque felices essent. Et sicut ipsorum voluntas ex hoc in bono confirmabitur, ita reproborum omnis affectus, propter præinductam aversionem, in malo immobilitabitur, neque converti poterit usquequaque, sed summo bono, quod universorum entium naturalibus desideriis appetibilissimum et amabilissimum est, irrecuperabiliter destituetur.
Footnotes
Chapter 216 of 220