Skip to the text

Articulus 99

Quod animabus a corporibus separatis præmia aut pœnæ mox restituantur.

SI igitur vitæ hujus status, sit status pugnæ et militiæ, diebusque mercenarii comparatus; pugnanti autem ac militanti, statim post laborem seu triumphum, aut certe illegitimum certamen, pœna præstatur aut præmium, quemadmodum et mercenario (unde Levitici nonodecimo: Non morabitur opus mercenarii tui apud te usque mane; et in Joele Dominus ait: Cito reddam velociter vicissitudinem vobis super caput vestrum):1 animæ ergo a corporibus emigrantes, pœnam aut gloriam mox utique consequuntur. Amplius, omne peccatum a voluntate dependet: nil nempe meritorium est vel vitiosum, nisi voluntarium. Culpa igitur non competit corpori nisi per animam. Sicut ergo ab anima in corpus culpa et virtus derivantur, sic rectum est et ordini congruum, ut præmium quoque et tormentum primo sint in anima, et ex ea redundent aliquando in corpus.2 Nulla igitur causa relinquitur ob quam dilatio fieret in animabus separatis, ne pœnam aut gloriam sortiri debeant nisi corporibus rursus copulentur. Præterea, præmium electorum est Dei visio, quæ est (secundum Augustinum) tota merces. Visionis autem Dei est anima capax a corpore erepta: siquidem corpus, quod corrumpitur, aggravat animam. Quod etiam Platoni et Origeni valde visum est. Mole itaque carnis abjecta, jam immaterialis et simplex anima quæ sancta est, divinæ lucis contemplationi aptata est. Denique, si justis statim redditur gloriæ merces, tunc reprobis mox præstatur pœnalis retributio.3

Enimvero, in electis animabus hinc decedentibus, dilationis causa vicissim accidere potest. Palam quippe est, animam ad Dei visionem quæ est per essentiam, admitti non posse, nisi omni macula careat instar angelorum. In vita autem hac a peccatis penitus abstinere nequimus; sed per Pœnitentiam et cetera sacramenta purificamur a maculis peccati. Dum igitur anima in crimine non jam mortali, sed veniali, hinc emigrat, nondum apta est visioni Dei, neque æternam pœnam meruit; sed quid purgabile habens in vita hac, necdum plene purgatum, dilationem sustinet æternæ beatitudinis, donec per pœnas purgatorias penitus mundetur; et tunc ad Dei visionem immediate sublimanda est. Propterea itaque purgatorium ponimus. Adhuc, pro his qui jam in termino sunt, boni scilicet vel mali, seu felicitatis aut damnationis, orandum non est, sed pro eis dumtaxat qui ad terminum necdum pervenerunt. Orat autem Ecclesia pro defunctis: quæ oratio inanis esset, si purgatorium non foret. Porro, quod animæ quæ purgatorio non deputantur, vel beatitudinem vel pœnam gehennæ post mortem mox suscipiant, Scripturæ testimoniis elucescit. Dicitur enim in Luca: Mortuus est dives, et sepultus est in inferno.4 Et Job: Ducunt (inquit) in bono dies suos, et in puncto ad inferna descendunt. Nec dubium quin infernus sit reproborum locus. Insuper, ad Philippenses scribens, Apostolus ait: Desiderium habeo dissolvi et esse cum Christo.5 Christus autem in cœlis est. Ad cœlum igitur et sperabat et optabat Apostolus deduci.6 Unde S. Thomas asserit, quod ultimata retributio quæ in cœlis promittitur, statim conferatur Beatis post præsentis vitæ abscessum : quanquam nonnulli dicant, animas Sanctorum post liberationem a crimine et pœna, primo in paradiso terrestri exsistere, et demum ad cœlos scandere. Tollitur autem per hæc Græcorum quorumdam error, qui purgatorium negant, adjicientes animas defunctorum ante resurrectionis tempus, neque in cœlo neque in inferno locari.

Footnotes

  1. Joel. III, 4. ↩

  2. Job VII, 1. ↩

  3. Let. XIX, 13. ↩

  4. Luc. XVI, 22. Job XXI, 13. ↩

  5. Philipp. I, 23. ↩

  6. Philipp. III, 19. ↩

Chapter 217 of 220