Articulus 100
De finali judicio.
ELUCESCIT denique ex præinductis, animas statim retributionem post corporis dissolutionem adipisci. Hæc autem retributio, judicium præsupponit. Est igitur duplex retributio duplexque judicium eorum quæ quis in vita gerit. Una quippe retributio secundum animam est; et alia post universalem resurrectionem erit. Prima quoque fit singulis sigillatim : secundum quam animæ a corporibus emissæ, statim judicantur. Alia vero erit communis omnibus, in resumptione scilicet corporis. Et consimiliter erit judicium duplex. Et in secundo quidem judicio retribuetur unicuique secundum quod gessit in anima et corpore. Et id fiet omnibus simul; et in ipso judicabit Christus in visibili forma, natura scilicet humana, qua ab omnibus videri queat : quanquam divinitas, quæ contemplatores suos beatificat, ab electis dumtaxat conspectanda sit. Hoc quippe judicium, quia corporum erit, visibiliter continget, ut sic judicium correspondeat judicatis. Primum tamen judicium, quod animarum est, invisibiliter expletur.
Contemplandum denuo, quod in finali judicio judiciariam auctoritatem habente Christo, ipsi quoque qui eminentius judici Christo adhæserunt, secum judicabunt, utputa Apostoli et viri apostolici Apostolorum vestigia secuti : quibus omnibus Matthæi nonodecimo dictum est, Vos qui secuti estis me, sedebitis super sedes, judicantes duodecim tribus Israel.1
Si autem quis instet, quoniam non judicabit Dominus bis in id ipsum, non ergo duplex ejusdem animæ vel hominis judicium futurum est;2 respondendum, quod Dominus duas pœnas pro peccato eodem non infligit, neque eumdem bis judicat secundum eamdem rationem et conformi modo. Unde quum homo quilibet sit persona quædam, et etiam pars aliqua universi, unum fit de ipso judicium quod singulare est, aliud autem secundum quod est pars universi : ultimatum nempe judicium ad universalem bonorum perversorumque separationem pertinet. Rursus, in judicio primo non recipiunt neque mali neque prædestinati mercedem vitæ quam in corpore duxerunt totaliter : quia non secundum corpus, sed in anima præcise. Finaliter autem plenam adepturi sunt retributionem, in anima scilicet et corpore, in quorum utroque peccaverunt.
Judicii autem hujus ultimi hora incerta est.3 Sed locus in Propheta determinatus reperitur. Nam in valle Josaphat disceptaturus est Dominus cum gentibus, et congregaturus est eas illic.4 Christo nempe, quoniam passione humanitatis suæ nobis et resurrectionem et vitam æternam promeruit, istud universale judicium competit : quemadmodum scriptum est, Potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est.5 Humanæ enim naturæ meritum competit, non divinæ.
Footnotes
Chapter 218 of 220