Skip to the text

Articulus 101

Quemadmodum immateriales et incorporeæ animæ a corporibus jam separatæ, a corporali igne torqueri possint.

DIFFICULTATEM non mediocrem plurimi inducunt, qualiter spiritus, qui neque situm neque extensionem habent, et per consequens, ut videtur, nec sensibilium corporaliumve qualitatum et impressionum susceptivi sunt, a corporeo igne crucientur. Crucior (inquit dives ille epulo) in hac flamma.1 Denique Matthæi vicesimo quinto ait Salvator: Ite, maledicti, in ignem æternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus.2 Christiana igitur religione fateri jubemur, animas corporibus nondum reunitas, et dæmones, corporeo igne affligi.3 Ibunt (ait Job) a calore nimio ad aquas nivium.

Enimvero, ut difficultatis hujus virtus et veritas limpidius explanentur et innotescant, argumentandum est, non posse incorporales substantias a corporeo igne affici. Augustinus enim super Genesim ad litteram dicit:4 Non sunt corporalia, sed corporibus similia, quibus animæ corporibus exutæ afficiuntur, seu bene seu male. Non ergo corporeo igne punitur anima, aut dæmon, de quo eadem difficultas est. — Præterea, eorum dumtaxat est mutua actio et passio, quæ in materia communicant: sicut primo de Generatione Aristoteles et in libro de Duabus naturis Christi Boetius scripserunt. Corporeum autem et incorporeum in materia communicari nequeunt. Nec igitur unum aliud alterare aut transmutare valet. — Amplius, omne agens patienti aliquid imprimit. Si ergo ignis animam separatam torquet, aliquid ei imprimit. Calorem autem imprimere non potest, quum immutabilis essentia caloris subjectum intelligi non possit: sicut nec angelus in propria natura dealbari potest. Non igitur ille ignis animam alterat, aut calefaciendo transmutat: et per consequens, ut videtur, corporaliter non agit in eam. — Adhuc, in anima separata sensitivæ vires non remanent nisi sicut in radice, non autem in actu, quum sint animæ corporique communes, ut visus et tactus. In anima vero separata intellectus tantummodo et voluntas perseverant. Hæ autem potentiæ, quum sint inorganicæ, nihil corporaliter valent recipere. Non ergo anima separata videtur ab igne posse torqueri.

At vero, quidquid vel est vel recipitur in alio, est in illo non secundum modum sui propriamque naturam, sed secundum conditionem ipsius in quo est vel recipitur. Anima autem separata, ab igne pati nequit, si nil prorsus ab ipso recipit: sed quum sit ipsa spiritus et incorporea natura, nil recipit nilque in ea est nisi spiritualiter et incorporaliter, ex auctoritate allegata. Sed formæ quæ in anima spiritualiter solum sunt, intelligibiliter sunt in ea, et per consequens, sunt in ea sicut perfectiones ipsius. Si ergo anima igni immergatur, non per hoc videbitur sensibiliter torqueri, sed intelligibiliter perfici. — Si autem quis dicat, eo ipso animam igne puniri quo eum videt, sicut quarto Dialogorum videtur Gregorius velle; non videtur hoc efficaciter dici. Hæc nempe visio, non nisi mentalis esset, quum organicas potentias anima non habeat. Visio autem intellectualis non videtur tristitiæ esse causa: quoniam, secundum Philosophum, delectationi quæ est in considerando, non est tristitia contraria. Vel hoc utique consequens fiet, quod ex visione tali non insit animæ corporalis seu alterativa pœna. — Præterea, sicut beatarum animarum felicitas nusquam interrumpitur, dum etiam hominibus apparent;5 sic, si dispensative infelix anima seu dæmon inferni locum deserat, mundum intret, et homini appareat, ex hoc ipsius pœna non dirimitur, nec pœna damni nec pœna sensus. Sed ignis nullam substantiam alterat aut torquet, nisi per medium virtus ejus activa derivetur et diffundatur, patientique imprimatur. Sed irrationabile videtur, si quis diceret universum medium ab igne infernali usque ad nos alterari, aut ignis impressionem recipere. Non ergo videtur, quod ab igne corporeo experiatur anima impressionem aliquam pœnalem.

Ad præsentis igitur difficultatis decisionem, multipliciter et difformiter respondent plurimi. Etenim supponendum est, quod ignis infernalis sit verus atque corporeus, et non tantum metaphorice dictus, sicut ex præhabitis auctoritatibus innotescit. Contemplandum ergo, quod pœna est correspondens peccato. In peccato autem quolibet duo sunt, utputa: aversio mentis a vero et summo bono, et conversio ad bonum commutabile et caducum. Sic quoque peccato duplex debetur pœna: pœna scilicet damni, correspondens aversioni; et pœna sensus, correspondens indignæ conversioni. Fuerunt ergo hæretici, qui propter præinductas rationes dicebant, incorpoream animam a corpore separatam, a corporeo igne cruciari non posse: unde usque ad futuræ resurrectionis tempus, pœnam damni animæ dumtaxat attribuebant. Hoc autem prætactis Scripturæ sacræ testimoniis, et plurimis paulo ante prædiscussis, manifeste contrarium est.6

Sustinendo itaque animam ab igne corporeo veraciter puniri, et pœnam sensus sustinere, quemadmodum ait Gregorius, quod anima non solum videndo, sed etiam experiendo, ignem patitur: isto (inquam) supposito, diversi hujus quæstionis materiam diversimode determinant. Porro S. Thomas mentem suam super istis in pluribus locis explanat, et quod ei aptius videtur, determinat. Narrat quippe super quartum Sententiarum, quosdam dixisse, quod ignem videre, sit animæ ab igne cruciari:7 sicut quarto Dialogorum Gregorius asserit, Ignem eo ipso patitur anima quo videt. Hunc denique modum ostendit Thomas insufficientem. Nam visibile, in quantum videtur, est videntis perfectio. Non ergo eo ipso quo videtur, videntem torquet, sed per accidens solum, dum videlicet apprehenditur ut nocivum. Necesse est ergo ut inter ignem et spiritum sit comparatio aliqua, secundum quam ignis ille sit punitivus animæ, ultra hoc quod est conspici ab anima.

Alii ergo dixerunt, quod quamvis ignis corporeus spiritum exurere et calefacere non possit, spiritus tamen seu anima separata apprehendit eum ut nocivum sibi, ex quo oritur in anima timor et dolor: ita ut in ipsis impleatur quod scriptum est, Illic trepidaverunt timore ubi non erat timor. Unde quarto Dialogorum Gregorius ait: Quia anima cremari se conspicit, crematur. Hunc quoque modum Thomas reprobat: dicit enim non esse verisimile, quod animæ separatæ et spiritus qui ingenio pollent, putarent sibi ignem esse nocivum aut contrarium, si ipso non gravarentur. Et iterum, quia afflictio ista non secundum rei veritatem sed apparentiam tantum esset.

Alii igitur dixerunt, ignem corporeum accipi posse ut est naturale agens: et sic in spiritum non agit. Iterum accipi potest ut instrumentum divinæ æquitatis et ultricis justitiæ: et ita non in vi propria, sed virtute principalis agentis, realiter torquet animam. Nam quarto Dialogorum Gregorius: Colligere, inquit, possumus ex dictis evangelicis, quoniam incendium anima non dumtaxat videndo, sed et experiendo patiatur. Hæc rursus positio Thomæ non placet. Instrumentum namque, sicut frequenter dicit, non potest circa aliquid agere in virtute principalis agentis, nisi circa idem ipsum propriam quamdam actionem habeat: sicut serra ex se ipsa habet ut secet; sed quod formam artis causet, in virtute artificis efficit. Et conformiter, aqua Baptismi animam in virtute divina sanctificat, in quantum corpus lavat. Quum ergo ignis secundum propriam naturam habitudinem nullam habeat ut spiritum torqueat et pœnose afficiat, neque ut instrumentum vindicantis Dei, animam separatam realiter alterare seu sensibiliter inflammare potest.

Respondet itaque Thomas, quod ignis in animam non potest agere, nisi in quantum anima ei unitur. Unitur quippe spiritualis substantia corpori, vel sicut forma materiæ, ut anima corpori; vel sicut motor mobili, ut intelligentia orbi; vel sicut locatum loco, quemadmodum spiritus loco definiri dicuntur in quo afficiuntur aut agunt, sic exsistentes in uno loco, ut simul in alio nequeant esse. Quanquam autem corporalis substantia ex natura propria habeat ut spiritum definiat, ut tamen ipsum sic detineat et sibi alliget, quod ad alia divertere non valeat et operari ubi placet, non ex natura sua habet. Dicit ergo B. Thomas, quod ignis ex se habet ut animam separatam et dæmonem localiter definiat; ex virtute autem Dei, cujus ulciscentis justitiæ instrumentum quoddam est, hoc quoque recipit, ut spiritum sibi alliget et subditum teneat, ne quo vult, esse aut operari possit: et sic animæ afflictio est ex hoc, quod rei infimæ et loco vilissimo se conjunctam et alligatam conspicit. Unde proximum animam affligens, est ignis apprehensus ut alligans: ex qua alligatione retardatur animæ voluntas, ne sic et ibi operetur, sicut et ubi vult. In hoc equidem est ignis ille veraciter animæ nocivus, et ab ipso taliter considerato cruciatur. Imo pœna ista corporalis dicitur ex parte instrumenti divinæ ulciscentis justitiæ, quod est corporalis ignis. Unde Augustinus in vicesimo primo de Civitate Dei ait, quod sicut in hominis conditione unitur anima corpori ipsum vivificans (quamvis sit istud corporeum, illud autem incorporeum), atque ex conjunctione hac amorem vehementem concipit anima ad corpus; sic ligatur igni ut pœnam ab ipso accipiens, et ex hoc ipso concipit horrorem. Hanc igitur determinationem dicit Thomas esse de mente Gregorii: quemadmodum ex ejus auctoritatibus nunc inductis, simul collectis et cointellectis, dicit posse patere. Iterum, quum in peccato sit aversio a summo et spirituali atque dignissimo bono, rectum est ut per colligationem ad infima et sensibilia bona, anima separata puniatur: quæ pœna dicitur ideo pœna sensus, quia afflictiva est, licet nil materialiter suscipiat anima ab igne.

Per hunc ergo modum non est difficile præinductas rationes solvere. Nam auctoritas Augustini secundum positionem hanc vult, quod anima non alteretur neque calefiat ab igne, sed quod ei alligetur. Vel sic dici potest, quod verbum Augustini innuit ignem nil materialiter spiritui imprimere. — Ad secundam dicendum, quod Boetius et Philosophus de ea actione loquuntur per quam patiens transmutatur in naturam agentis: et tali actione non agit ignis in animam. — Ad tertiam respondendum, quod ignis infernalis non per modum influentis, sed detinentis, animam ac spiritum affligit. — Et per hoc quarta ratio soluta est. Ostensum est equidem, quod licet nil materialiter anima ab igne recipiat, vere tamen ab ipso cruciatur secundum modum præinductum. — Ad quintam dicitur, quod formæ quæ sunt in anima separata, sunt in ea intelligibiliter, quia sine hic et nunc ceterisque materiæ appendiciis; non tamen animam perficiunt, ratione cujusdam quod per accidens huic spirituali formarum inexsistentiæ conjunctum est, quia videlicet sunt formæ corporalium rerum quæ animam alligatam detinent: sicut etiam vicissim per magicam artem contingit spiritus imaginibus alligari. — Ad sextam respondetur, quod delectationi quæ est in actu considerationis, non per se, sed per accidens tristitia quædam opponitur. Gregorius denique in verbis præallegatis, in ratione hac non excludit hoc quod visionem ignis ab anima circumstat et assequitur: ratione cujus efficitur pœnalis, sicut jam explanatum est. — Ad ultimam dicendum, quod quia ignem considerare ut nocivum, est spiritui in afflictionem, si etiam aliquando per dispensationem divinam gehennæ locum deserat, propterea non minus punitur: sicut et captivi, dum ad tempus libertatem suscipiunt egrediendi carcerem, ex sola carceris consideratione affliguntur, eo quod mansioni ipsius obligati sunt. Unde anima, aut dæmon, ubicumque sit, ignem corporeum ut sibi noxium conspicere potest: quod secundum præenarratam positionem, afflictio ipsius est.

Ea autem quæ de difficultate ista nunc introducta sunt, non asserendo, sed aliorum responsiones ponendo, dicta sint. Hoc certissimum teneo et firmissime agnosco, quoniam reproborum animæ a corporeo igne pœnam sensus sustinent; modum autem cruciatus istius determinare, majoribus committo. Quippe positio B. Thomæ ratione non caret. Communiter tamen dicitur, quod ignis gehennalis ut divinæ justitiæ instrumentum, realiter etiam ac sensibiliter animam seu spiritum torqueat. Et quidem, quanquam hujuscemodi afflictionis modum ratio nostra comprehendere non possit, apud Deum tamen benedictum et excelsum, non est impossibile omne verbum.

Footnotes

  1. Luc. xvi, 24. ↩

  2. Matth. xxv, 41. ↩

  3. Job xxiv, 19. ↩

  4. RATIO I. ↩

  5. VII. ↩

  6. art. xcviii, xcix. ↩

  7. dist. xliv. ↩

Chapter 219 of 220