Articulus 102
De cessatione motus cœlestis et specierum rerum mundanarum, ac etiam de statu mundi post judicium.1
ENIMVERO, quum inferiora hæc omnia sint propter homines (omnia, inquit David, subjecisti sub pedibus ejus; et hoc ipsum nec Aristotelem quidem latuit), ideo congruum est ut status corporalium creaturarum ei hominis statui conformetur quem post finale judicium adepturus est. Hic vero status erit immortalitas. Oportet, ait Apostolus, mortale hoc induere immortalitatem. Rerum autem corporalium, quædam statui hujuscemodi conformari non queunt, neque capaces sunt status talis; quædam vero possunt. Nam corporum hæc quidem ex parte materiæ et formæ incorruptibilia sunt in toto et in parte, sicut orbes; hæc vero ex parte formæ et materiæ destructibilia sunt in parte, non in toto, sicut elementa: et ista omnia cum humana creatura pariter innovanda sunt, et claritate ampliori venustanda, quemadmodum et humanum corpus. Reliquæ autem corporalium rerum naturæ seu species, ex parte formæ et materiæ in parte et toto corruptibiles sunt: eapropter ordinem nullum habent ut ad immortalem statum sublimentur; sed cessabunt ipsæ, et ipsarum generatio. Quumque finis cœlestium lationum sit corruptibilium generatio, quatenus esse quod in individuo perpetuari non valet, in specie perseveret; consequens igitur est ut cœlorum motus cessent post finale judicium. Motus enim cœlorum ab intellectualibus substantiis causantur: quæ non nisi propter finem agunt.
Denique, si corporea natura hujus sensibilis mundi propter hominem condita est, tunc congruit illas mundi species non manere post finale judicium, quæ pro tunc homini in nullo prorsus necessariæ erunt. Sed corruptibilia hæc ad sustentationem humanæ vitæ exiguntur: vita autem resurgentium immortalis erit, nec cibo neque venereis utens, sicut præinductum est. Non ergo remanebunt plantæ et animalia bruta, species quoque secundum se totas corruptibiles. Porro, ad duo proficit jam homini corporea natura: ad vitæ videlicet sustentationem, atque ad scientiæ et contemplationis adeptionem. Invisibilia enim Dei per visibilem creaturam cognoscibiliter videntur. Post resurrectionem autem et finale judicium, primum horum duorum omnino cessabit, quia sola Dei virtus humanam vitam sustentabit. Congruit igitur, ut principales sensibilis mundi partes, quæ tamen comparationem et habitudinem quamdam ad semper esse sortitæ sunt, etiam post judicium maneant: ut sunt corpora simplicia et cœlestis substantia. Nec hoc dumtaxat congruit, sed etiam decet hæc corpora limpidiori lumine pro tunc fulciri, ut sic in eis sensibiliter consideretur Deus, quatenus homo Dei sapientiam, virtutem ac bonitatem quasi sensibiliter experiri possit in corporali natura. Unde Isaias: Erit (inquit) lux lunæ sicut lux solis, et lux solis septempliciter. Insuper, ut fertur, terra ipsa in superficie pervia erit ut vitrum, aqua sicut crystallus, aer tanquam cœlum, et ignis velut sidera cœli. Quantitas autem meliorationis et innovationis supermundanorum corporum, ei agnita est qui ipsam daturus est: quamvis Rabbi Moyses dicat cœlos non immutandos.
Si præterea dicas, ordinem et decorem universi in speciebus mundi potissime constitui. Rursus, naturalia entium desideria protenduntur ad semper esse: nunquam igitur omnino disperibunt, quum naturale desiderium frustrari non valeat. Illa quippe in mundi innovatione non tantum non peribunt, quæ mundi ornamenta sunt, sed manebunt potius (ut videtur) quam alia. Sed dicendum, quod duplex assignatur perfectio hominis: una quoad ejus institutionem; secunda quoad ipsius glorificationem. Sic perfectio mundi est duplex: una secundum hujus vitæ instabilem discursum; secunda secundum futuram renovationem: cujus status perfectio in incorruptibilibus solum consistet. Hinc rerum corruptibiles species ad perfectionem primo modo dictam requiruntur, non autem ad perfectionem mundi secundo modo acceptam. Naturalia proinde corruptibilium desideria ultra cœlestes motus non distenduntur: ab illis namque dependent et causantur.
Hæc ergo erit mundi consistentia post finale judicium: sic enim disponet, cui sit omnis honor et gloria, Deus sublimis et benedictus. Amen.
FINIS TRACTATUS DE LUMINE CHRISTIANÆ THEORIÆ.
Footnotes
-
Luc. 1, 37. ↩
Chapter 220 of 220