Skip to the text

Proœmium

DE MUNIFICENTIA

ET BENEFICIIS DEI

ANIMA mea desideravit te in nocte, o Unigenite Patris æterni, sed et spiritus meus in præcordiis meis sitivit in te. Is. XXVI, 9.

O pulchritudo quæ cuncta pulchrificas, exemplar ad cujus æmulationem condita sunt universa, lux vera quæ illuminas omnem hominem venientem in hunc mundum, dulcis et benedicte Jesu, illustra faciem tuam super servum tuum.1 Hæc est enim vita æterna, ut cognoscam te, ut diligam te, ut transformer in te.2 O splendor paternæ gloriæ, o candor lucis æternæ, concupiscit anima mea in te, sciens quoniam bonitas præstantissima tu es;3456 sed deficit, quoniam inaccessibilem lucem inhabitas: nequit tenuis visus sincerum solis radium speculari.7 O fons sapientiæ, vitæ origo, et lumen luminum, sancte Jesu, qui es in sinu, imo qui es in corde Patris, signatum est super me lumen vultus tui;8 capax est cognitionis tuæ anima mea.9 Denique, quemadmodum dilectus tuus divinus Dionysius fassus est, ut sol iste sensibilis omni quod suæ lucis susceptivum est, radios impertit, sic omnem tu mentem irradias.10 Non se contineat, quæso, super me multitudo viscerum misericordiæ tuæ. Accende cor meum, resolve me et converte me in te, erudi me, lux mundi, Deus salutis meæ, ut ea quæ te mihi amabilem efficiunt, et item me te amare obligant, sincera stabilique mente contempler. Da quoque cordi robur quo te pro viribus sic diligam atque honorem, quemadmodum id ipsum dignum fore, æquum itemque idoneum mens propria illustrata censet.

DE MUNIFICENTIA

ET

BENEFICIIS DEI

Footnotes

  1. Joann. I, 9. ↩

  2. Ps. XXX, 17. ↩

  3. Ps. LXXXIII, 3. ↩

  4. Sap. VII, 26. ↩

  5. Hebr. I, 3; ↩

  6. Joann. XVII, 3. ↩

  7. I Tim. VI, 16. ↩

  8. Joann. I, 18. ↩

  9. Ps. IV, 7. ↩

  10. De Divin. nom. c. IV. Is. LXXXIII, 15. ↩

Chapter 1 of 34