Skip to the text

Articulus 11

De donis naturæ homini a Deo donatis.

OMNE datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum.1 Amissio (ni fallor) rei possessæ erudit quantum res ipsa possessa cara sit, pretiosa et appetita. Si igitur naturalium donorum dignitatem dilectionemque quis noscere appetit, quantum de illorum carentia et item amissione doleat sapienter consideret. Nonne ipsum esse cunctis naturaliter appetibile est, et ob ejus conservationem cetera colliguntur et expenduntur? Quis præterea sanæ mentis, non actualia ac exteriora bona omnia pro ipsis suis interioribus essentialibusque seu naturalibus bonis impendat? Quis non vehementius esse, vivere et intelligere, ac ceteras naturæ donationes, quam divitias et honores, famam et laudem, diligit atque complectitur? Denique, quis manum aut visum, quis pedem vel auditum pro omni alieno bono relinquit? Quis pro toto universo intellectum seu (quod minus est) sensum amitteret, aut etiam monstruosum corpus sortiri dignaretur? Denique, si cuiquam sensu seu lingua aliove orbato naturæ munere, is ipse ab aliquo defectus reparetur, atque quod deest impertiatur: quo utique ardore reparantem sanatus diligit? quomodo ei fore gratus molitur et satagit?

Jam autem, o bone Creator, o benigne Deus, omne quod habeo naturæ bonum, a te mihi impertitum est; a tua munificentissima præstantissimaque bonitate esse, vivere et intelligere sortitus sum; a te sensus omnis, et corporis decor atque perfectio; a te sapientia et prudentia, libera quoque voluntas, itemque sensitivus appetitus. Quantum te pro universis his amare obligor, o benedicte Creator? Amplius autem, quid hoc, quod hominem naturaliter omnium terrenorum dominum statuisti, et sub pedibus ejus cuncta subjecisti;2 quod in ejus ministerium elementa cœlorumque corpora, planetas et sidera operatus es, et ad tui imaginem et similitudinem eumdem produxisti;3 quod rationalem ei immortalemque animam, tuæ veritatis contemplativam, et item tuæ bonitatis dilectivam, atque per hoc perpetuæ felicitatis capacem, præstare sola tua bonitate dignatus es?

Porro, altero alterum in multis naturæ perfectionibus ac fulcimentis multiformiter prætulisti: et hunc quidem corporis pulchritudine, hunc mentis ingenio, illum nobilitate et divitiis, istum complexionis æqualitate naturalique mititate præornasti, aliis hæc omnia, aliis quædam impertiens; hunc fecisti naturaliter amabilem, illum eloquentem, istum robore fortem et agilem, statura quoque elegantem cordeque providum constituisti. Hæc cuncta bonitatis tuæ munera sunt, o fontana omnis boni origo, o dives et supersplendens Divinitas. Et qui horum plura adeptus est, amplius omnino regratiari, non vero inflari habet.

Footnotes

  1. Jacob. 1, 17. ↩

  2. Ps. viii, 8; ↩

  3. Hebr. ii, 8. ↩

Chapter 12 of 34