Articulus 3
Quemadmodum in incarnatione Unigeniti, paternæ caritatis ardor et item clementiæ immensitas elucescant.
HIC est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui.1 In eo paternæ tuæ fecunditatis dignitas præstantissima omnipotensque comprobatur, o adorande et æterne Genitor, quoniam Filium tibi per omnia coæqualem genuisti. Nempe gloria patris est filius : imperfectio quippe filii paternæ dignitati gloriæque paternali derogat.2 Est igitur tibi, o superfelix Pater, in te ipso infinita jucunditas, atque in omni creata illuminataque mente honor immensus, in eo quod tibi coæternum, coimmensum et æque perfectum Filium giguere et poteras et (scilicet concomitanter) volebas. Laudat et glorificat omnis supermundanus spiritus, quoniam verum Deum Deus verus genuit, perfectus perfectum, incommutabilis incommutabilem, simplicissimus simplicissimum, adorandus adorandum; et is cui inest omnis nobilitas, origo vitæ, lucis plenitudo, fontana sapientia, et omnis felicitatis incircumscriptio, eum cui hæc cuncta supereminentissime conveniunt, cui nulla deest sublimitas.
Quomodo ergo, o Pater immensæ majestatis, paternam tuam superexaltatam magnificentiam eatenus inclinasti, tam dignanter (si sic loqui oporteat) humiliasti, sicque vehementer exinanisti, ut velles dilectissimum Filium tuum tam excellentem et præstantem, tam humilia atque abjecta assumere, et tam ima ac defectuosa de ipso tuo Unigenito enuntiari sustineres? Etenim si honor tibi est et infinita gloria, quoniam Unigenitus tuus per omnia perfectus est, incommutabilis, adorandus, æternus, ac verus Deus: quomodo non visum est præstantissimæ tuæ paternitati incongruere ac derogare, ut unicus summusque tuus Filius, mortalis et indigens, temporalis et finitus, imo creatura, quia homo, et demum crucifixus appelletur?3
Denique, quemadmodum non vile tibi visum est cum muliere, humili utique pauperculaque Virgine, communem habere natum: quid te, o sapientissime et supersancte Pater, ad hæc induxit? Numquid hæc frustra et absque ratione egisti? Numquid creatura meruit? Eguit equidem, sed paterna tua amorosaque benignitas, nostræ per hunc modum indigentiæ auxiliari, sola tua bonitate instigante, dignata est atque decrevit. Amoris est ista proprietas, ut amato amantis bona communicet. Tu autem, o superamande, supersublimis ac superdives Pater, Filium tuum et nobis et pro nobis donasti et misisti, quatenus per eum et cum eo et in eo filii tui nominemur et simus:45 nos utique qui eramus natura filii maledictionis et iræ. Eia! benedictio, et claritas, et sapientia, et gratiarum actio, honor et virtus et fortitudo6 sit tibi, benedicte Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis.7
Footnotes
Chapter 4 of 34