Skip to the text

Articulus 28

De singularibus quibusdam circumstantiis peccatum vehementer aggravantibus.

SERVUS qui cognovit voluntatem domini sui, et non fecit, plagis vapulabit multis.1 Melius enim est justitiæ semitas ignorasse, quam cognitas reliquisse.2 Sic ego, heu! o misericors et superexaltate Deus, dum te cognovissem, non ut Deum verebar, non venerabar neque dilexi. Hoc, Domine mi et salus mea, iniquitatem meam inæstimabiliter gravat. Me sapientem censebam atque præsumpsi, sublimia de te cum vanitate effabar, et turpissimam sceleratissimamque vitam transegi.3 Denique iniquitates meæ supergressæ sunt caput meum, et super numerum multiplicatæ sunt. Duxit me quo voluit hostis meus, et eisdem animam vulneribus tam multipliciter vulneravit. Et hoc quoque, o pie Conditor, peccatum nimis onerat : plus nempe repetita vulnera lædunt. Porro, post cœptam salutis viam primitusque sortitam gratiam, denuo prolapsus sum, atque ad inaniorem (proh dolor!) conversationem devolutus.

Sed his utique cunctis, ni fallor, miserabilius hoc exsistit, quod nunc quoque dum perdita veni tempora repetere meque abnegare, et item arctissimam altissimæque perfectionis professionem subii atque spopondi, non eatenus ardens sum, ut Deo sublimi et benedicto reverenter serviam, digne complaceam, totaliterque subdar et intendam, quemadmodum olim mundo florere sategi; non sic infatigabiliter sanctitati ut tunc iniquitati studeo, neque taliter virtutibus uti quondam scientiis proficio itemque insisto.

Spinis, Domine, sacrum tuum caput pro me pungitur atque coronatur, et ego criminosi mei capitis operimentum rosis, sericis et cingulis diversisque herbarum generibus adornabam.4 Alba pro me veste indueris et aspernaris, et ego quam valui vestibus culturam pompamque adhibui.5

In cruce ut ossa dinumerari queant expansus es, et vilissimus ego cum inanissima toties vanitate in choreis facinorosa extendere brachia veritus non sum.6 Tota insuper tua tenerrima virgineaque caro, o dulcis Jesu, livore propter me et plagis atque fixuris lacerata est, et ego immundissimum quo circumdor corpus voluptati tam infeliciter subjeci.7 Verumtamen ne legentis puritatem innocentiamque contaminem, de ceteris interim quibus pollutus sum delictis conticescendum reor, o Deus, in cujus conspectu semper exsisto! Sed ne memineris iniquitatum mearum antiquarum; cito anticipent me, Domine, misericordiæ tuæ, quoniam pauper factus sum nimis.

Footnotes

  1. Luc. xii. 47. ↩

  2. II Petr. II, 21. ↩

  3. Ps. lxxxvii, 5. ↩

  4. Joann. xix, 2. ↩

  5. Luc. xiii, 11. ↩

  6. Ps. xii, 18. ↩

  7. Is. lvi, 5. ↩

Chapter 29 of 34