Skip to the text

Articulus 22

De quibusdam supernaturalibus divinæ munificentiæ donis quibus homines vehementer deificati sunt.

QUID retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi?12 Vehementer nimis, ut cerno, honorasti sublimastique nos, o summe Dei Unigenite, o Jesu bone atque excelse. Nempe, quod uni humanæ speciei personæ contulisti, omnibus quodammodo, ob eam quam in specifica natura unitatem sortiti sunt, communicasse videris. Unde, quemadmodum uno cadente cuncti cecidimus, et item uno satisfaciente redimimur universi;3 sic (ni fallor) uno a te supernaturaliter sublimato, ipsam utique naturam ac ejus omnia supposita, honorationem dignitatemque quamdam adipisci constat.

Denique, quid tam naturale quam in bonis consorti naturæ congaudere, atque in nocentibus contristari? Rursusque, quum ex similitudine proficiscatur dilectio, naturæ participem specieique consortem diligere par est. Similitudo autem unit, dilectio quoque communia efficit cuncta. Elucescit ergo, ea quæ uni hominum impertita sunt, universis quodammodo fore communia. Ideoque non dumtaxat, o supersancte Deus, super his gratiarum infusionibus quas ipse a te sortitus sum, gratias exhibere obligor, sed de omnibus quoque tuis donis, meæ naturæ participibus a tua superlarga bonitate communicatis, id ipsum æquum est efficere.

Et quidem in primis ab origine ordiri congruit. Hoc nempe quid est quod Protoplastos cum originali justitia creasti, in paradiso locasti, atque immortales et ab hac vita ad æternitatis beatitudinem profecturos si non transgrederentur, eosdem molitus es?4 Supernaturalia sunt hæc, in omnemque transferenda sobolem exstiterant, nisi culpa intercessisset. Quid autem quod ea Protoplastus perdidit, nosque illis destituit? Non enim ex te, sed ex ipsa nostræ libertatis adhæsione atque voluntatis consensu processit perditio. Numquid vero ob nostram negligentiam ipsi tuæ munificentissimæ præstantissimæque bonitati est exhibenda ingratitudo?

Denique, omnia subjecisti sub pedibus nostris: Dominamini (inquiens) volucribus cœli, bestiis terræ et piscibus maris.5 Insuper cœlum et sidera in ministerium cunctis gentibus condidisti.6 Sed his utique sublimius valde censendum est, quod ipsas etiam angelicas mentes ac supercœlestes intellectus in hominum custodiam ministeriumque operatus es. Annon omnes administratorii spiritus sunt?7 Nonne uni ex nostris dictum est, Conservus tuus sum atque confrater, et illorum qui in Christo sunt?8

Demum, Patriarchas Prophetasque statuisti, ex quibus et per quos te fore incarnandum pollicitus es. His tua secreta et quæ naturaliter patere nequeunt, revelasti. Hunc puerum, hunc amicum, hunc electum, hunc servum, hunc aliorum deum (Moysen loquor) appellare, o superexaltate et superadorande Dominator, dignatus es. O mira inexcogitabilisque Dei clementia! Quid equidem est homo, quid hæc mortalis natura corporalisque substantia, ut sancti, immortalis, simplicissimi Creatoris puer et filius, amicus et electus nominetur? Verumtamen de uno ex nostris scriptum est:9 Et obedivit Deus voci hominis;10 itemque de altero: Ecce constitui te deum Pharaonis; sed et de omnibus nobis: Dedit eis potestatem filios Dei fieri.11 Ideoque Altissimum precari orsi, cum fiducia depromimus, Pater noster qui es in cœlis:12 Deum et judicem nostrumque Creatorem, patrem appellantes.

Demum, o superadmirande Deus, o omnium sapientissime gubernator, supersublimis tuæ bonitatis dona eatenus largiter tamque supereffluenter hominibus impertitus es, ut de ipso omnium gratiarum fonte, Sancto utique Spiritu, Scriptura perhibeat:13 Spiritus (inquiens) nondum erat datus, quia Jesus necdum erat glorificatus.14 Nempe dudum certe datus (ni fallor) exstitit, qui locutus est per Prophetas, qui Moysen erudivit, qui beatissimum David induit suumque organum effecit, qui ipsum quoque Jeremiam in utero sanctificavit.1516 Verumtamen in ea nondum plenitudine ab hominibus gratia ipsius participata fuit, ut adveniente et item incarnato Dei Unigenito; nondum tam visibiliter, nondum tam exuberanter communicari dignatus est almus ille vereque adorandus Paracletus.17 Deinceps igitur Apostolos operatus es, quorum te mentibus [indidisti] ad instar soni vehementis impetusque flaminis, omnem eos linguam sanctamque sapientiam erudiens. Amplius vero, fidelium corda tanta fidei flamma, tantoque tuæ, o vere superaltissime universorum plasmator atque conservator, caritatis ardore vulnerasti, ut pro Deo nedum sua, sed et se quoque, in omnem cruciatum sponte impenderent.

Electis tuis multiformem gratiam elargitus es: huic virginitatis castimoniam, illi anachoreseos perfectionem tribuens; hunc confessione, illum sacerdotio adornans. Porro, alteri sermonem sapientiæ, alteri vero scientiæ, et item signorum ac prodigiorum alteri potestatem præstitisti;18 hunc spiritu vaticinandi implere, illi autem cordium arcana revelare dignatus es; hunc fidei fortitudine ac zelo, hunc spei longanimitate et certitudine vehementer roborasti. Vulnerasti hunc caritate tua sanctissima; et omnium præsentium temporaliumque contemptum ac derelictionem alii donasti. Illum mititate atque clementia, istum humilitate atque patientia, et item stabilitate ac obedientia hunc tam singulariter splendere fecisti; devotione hunc præcipuum, hunc contemplatione profundum, hunc morum honestate compositum lucentemque statuisti. Præterea, ceteris hunc prætulisti, ut alios quoque erudiat atque ad te reducat; alium sinceritate cordis paceque mentis, et in sancto exercitio tuoque ministerio ferventem fecisti; alterum præ reliquis discretum, et alium ceteris eminenter exemplarem operatus es. Zelo insuper salutis proximorum ac religionis augmenti, quosdam tam mirabiliter constituisti accensos.

Hæc omnia, o bone Jesu, o inscrutabilis veritas, o incircumscriptibilis splendor, tuus Spiritus efficit et præstat, quum tamen ipse idem utique et simplex incommutabilisque perseveret.19

Footnotes

  1. Ps. CXXXVIII, 17. ↩

  2. Ps. CXXV, 12. ↩

  3. Rom. V, 12, 15-19. ↩

  4. Gen. II, 8. ↩

  5. Gen. II, 25. ↩

  6. Deut. II, 1. ↩

  7. Hebr. I, 16. ↩

  8. Apoc. XX, 10. ↩

  9. Joann. x, 16. ↩

  10. Exod. vii, 1. ↩

  11. Joann. i, 12. ↩

  12. Matth. vi, 9. ↩

  13. Joann. vii, 39. ↩

  14. || Petr. i, 21. ↩

  15. Jer. i, 5. ↩

  16. || Reg. xxiii, 1, 2. ↩

  17. Act. i, 2 et seq. ↩

  18. 1 Cor. xii, 8-10. ↩

  19. Ibid 11. ↩

Chapter 23 of 34