Skip to the text

Articulus 4

Qualiter in incarnatione Filii Dei incomprehensibilis dignatio Spiritus Sancti refulgeat.

INTER universa humanæ arrogantiæ mendacia nefandaque scelera, nil eatenus grave opinor ut est blasphemia, dum sibi divinum aliquid homo impudenter attribuit. Maledictus plane infelix ille Manichæus, qui se Spiritu Sancto in tantum repletum disseruit, ut jam non aliud esset ipse Manichæus quam Spiritus. Te autem, o alme Paraclete Sancteque Spiritus, qui divinarum Scripturarum testimonio verus Deus diceris ac crederis, nedum a Patre, sed a Filio quoque emanare certissime agnoscimus. Porro quidquid es et habes, ab Unigenito tibi concessum est. Quumque verus perfectusque Deus exsistas, quemadmodum, precor, ab homine te procedere itemque mitti ac donari, dici suffers atque dignaris? Ait equidem amor noster crucifixus Jesus: Quum venerit Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre. Et denuo de te loquens:12 Ille (inquit) de meo accipiet.

Jam nunc, o fons gratiarum, o Spiritus veritatis et humani cordis lumen, o desiderata benignaque bonitas, ostende cur tam vehementer tamque indicibiliter veram tuam deitatem inclinasti, et, si ita fari fas est, exinanisti. Enimvero a majore quidpiam sortiri minorem, magnificentia est; ab æquali autem, in nullo dedecus censetur; sed a minore pendere et suscipere, vile et sine laude videtur. Universaliter namque passo honorabilius est agens. Distat autem a Deitate humana species distantia infinita. Tuæ igitur æternæ est id dilectionis atque clementiæ, ut ad ejus a quo profluis incarnationem nedum consentire sed et cooperari adjiceres, sicque a vero homine, non utique ab humanitate, te manare, totumque quod es itemque habes, suscepisse profiteri non vilipenderes. Tu pudicissimæ Virginis castissimum uterum imprægnasti. Tu illustrissimæ mundissimæque puellæ virgineam cellulam corpore Unigeniti occupasti. Tu ex purissimis sanctissimisque deiformis Mariæ, dulcis ac præstantis columbæ, sanguinibus, æterno Verbo humanæ formæ corpus parasti: sicque actum asserimus, ut a quo æternaliter spiraris, verus sit homo et mulieris filius. Sed nec inde erubescis, non id spernis.

O misericordissime consolator, perfecte ac desideratissime Deus, ingens foret (ni fallor) humilitas, si ab angelorum imo summus se doceri Seraphim contestari dignaretur, aut ab homine angelus, seu ab idiota præclarus philosophus vel eruditus theologus. Denique Seraph altissimi super angelorum imum, angeli quoque super hominem, et hominis peritissimi super quempiam ignarum excellentia finita est, et in ordine ad Deitatis super creaturam eminentiam, nulla: et nihilo minus ab homine nedum sapere sed etiam esse, te suscipere, o adorande ardensque Paraclete, dici sustinuisti.

Footnotes

  1. Ibid. XVI, 14. ↩

  2. Joann. XV, 26. ↩

Chapter 5 of 34