Articulus 20
Quod stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi.1
QUÆ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes.2 Denique mundi sapientia biformiter (ni fallor) intelligi valet, utputa mundane carnaliterque viventium, et item philosophica illa naturalisque philosophorum theoria. Utramque autem stultam fecit Deus. Prima equidem non nisi præsentia cogitat, neque ea quæ spiritus sunt sapit: ideoque dominica ei non sapit passio, neque cruciformiter Christum assequi molitur.
Porro naturalis philosophorum theoria seu scientia, neque originem neque finem humanæ novit propaginis: imo nec institutionis hujus ei maneries innotescit. Unde consequens factum est, ut humanæ quoque beatitudinis media quibus illam sortiri accidit, ignoret. Quis namque eorum quemadmodum Protoplastorum sit instituta molitio speculatus est? Quis naturalis in illis concreationem justitiæ, quis divinæ prævaricationem jussionis intueri quivit? Cui hoc innotuit, quod Divinitatis per speciem visio, hominis finis felicitasque consisteret? Mundum ab æterno fuisse, a primo tamen processisse principio, Plato et Aristoteles opinati sunt. Deum quoque per essentiam a creatis posse contemplari intellectibus, omnis illa philosophorum catena penitus sensit impossibile. Quumque Christi incarnatio et mors ad amissæ ordinetur reparationem illis ignotæ beatitudinis, non utique mirum, si Deum incarnatum passumque fateri, eximiæ arbitrentur dementiæ. Nempe ad naturalem quam ipsi dumtaxat asserunt felicitatem, ex puris suis naturalibus hominem adstruunt pertingere posse.
Horum itaque sapientiam Deus stultitiam reputat: non quasi id quod scientiæ veritatis est, et illorum diligentia complexa est, stultitiam aut vanitatem simpliciter et absolute existimet (omnis namque scientia, de numero bonorum honorabilium censenda est; philosophica quoque theoria, divini esse æternitatem, simplicitatem perfectionemque, et plurima vera atque subtilia scrutata est et intuita);3 sed quoniam dum Deum agnovissent, non tanquam Deum honorificaverunt, neque sua recte usi sunt sapientia, sed quam fidei subdere debebant, per hanc se illi objecerunt: supernaturali quippe theosophiæ naturalem omnem parere notitiam par est; rerum quoque creatarum notionem ad Divinitatis contemplationem congruit reducere.
Rursus, stultam fecit Deus mundanam sapientiam, dum id quod illa tam impossibile edisserit, per simplices humilesque sui ministros tam multiformiter egit. Divinam enim virtutem nil supra rerum naturam ordinemque posse, fassi sunt : quod tunc omnipotens et immensus Deus reprobavit, dum omnem rerum naturam suis subjecit, atque per hoc per abjectos mundi, orbem sibi suæque fidei tam incomprehensibiliter substravit, credulumque constituit. Hoc (ut reor) est quod divinus inducit Apostolus : Nos (inquiens) prædicamus Jesum crucifixum, Judæis quidem scandalum, gentibus vero stultitiam.
Footnotes
Chapter 21 of 34