Articulus 10
De unitate Dei et humanitatis in Christo.
TE denique, o altissime Dei Unigenite, verum Deum hominemque verum, non utique in una natura, sed in persona una, confitemur : neque Patrem neque Spiritum Sanctum incarnatum asserentes, quanquam tu cum Patre et Spiritu Sancto unus sis Deus, una natura, et ut ad omne dicam, una quædam res summa. Humanitatis namque assumptio personam in divinis, non naturam, directe respicit. Et licet tota cooperante Trinitate sit facta incarnatio, sicut ab efficiente principio, in solo nihilo minus Filio terminata creditur. Enimvero quorum est una personalitas, unum utique est esse atque subsistere. Unde elucescit, sic a Verbo assumptum hominem, ut in ipso Verbi suppositali esse personalizatus sit. Neque itaque ex rationalis animæ et humanæ carnis unione in Christo resultat hypostasis alia ab hypostasi Verbi; sed in ipsa carnis ac animæ copula, perfecta est et constituta natura, simulque ad esse Verbi assumpta.
Verumtamen in Christo salva manet ac integra utraque natura, proprias sibi sortiens unaquæque operationes, ut idem Christus propter humanitatem humana, et item ob divinitatem sit operatus divina. Nam etsi suppositum sit quod patitur et agit, natura tamen agendi patiendique ratio est atque principium. Unde etsi de eodem Christo secundum differentiam quamdam divina ac humana prædicentur, nihilo minus quid secundum quid dicatur, solerter contemplari par est.1 Ipse equidem et Pater propter divinitatem unum sunt, et propter humanitatem Pater eo major est. Denique, Jesus traduxit populum suum per desertum, et quidem in deserto tentaverunt Christum :23 quæ ratione deitatis enuntiari de Jesu Christo palam (ni fallor) exsistit : necdum quippe erat tunc homo. Sic quoque ob Verbo unitam humanam naturam Deus de Virgine nascitur, occiditur, et sepelitur.
In hac tui unitate, et circa harum in te veritatem naturarum, multiformiter a veritatis tramite sanaque fide defluxerunt atque decepti sunt inimici tui, Domine Deus salutis meæ, o summe Christe, Patris adorande Fili. Hostis quippe tuus, superbus ille Arius, veram tibi deitatem ac rationalem abstulit animam, quemadmodum et Eunomius. Photinus te purum hominem suspicatus est, sicut et Ebion atque Cerinthus. At vero immundissimus totiusque falsitatis exemplar Manichæus, humanæ in te non credidit veritatem carnis. Valentinus tibi non humanum sed cœleste corpus attribuit. Sabellius te verum Deum fassus, te cum Patre unam personam disseruit : sicque Patrem sensit incarnatum. Porro reprobus ille Apollinaris non jam ex Mariæ sanguinibus te corpus suscepisse, sed (quod solo quoque auditu horribile est) Verbi aliquid in carnem transmutatum opinatus est. Nestorius ille maledictus duas dixit Verbi et hominis personas, et infelix falsitatis collega Eutyches unam tibi dumtaxat naturam largitus est, o æterne et excelse Dei Unigenite.
Footnotes
Chapter 11 of 34