Articulus 6
Et est inflammatio cordis ad imitandam Christi humilitatem.
NON est servus major domino suo, neque apostolus major est eo qui misit illum.1 Respice et intuere, o anima mea, intende a quo appellationem sortita sis : a Christo nempe (ut opinor) te christianam censeri gaudes atque fateris. Te igitur Christum imitari par est. Aut ergo te Domino tuo profundius humilies, quoniam minor eo es; aut eatenus ut ille, quia major eo esse nequis; aut certe, si horum nullum vales, ejus pro viribus humiliationes assequi enitaris. Perfecta namque consistes, si illius (ut tibi possibile est) exinanitionem ubilibet complecti sectarique satagas.2 Perfectus est enim discipulus, si sit sicut magister ejus; et fideli quoque servo magnificum perhibetur, si sit quemadmodum dominus suus. Porro, quid tam salubre tamque præclarum plasmatæ, redemptæ atque fragili creaturæ asseri valebit, quam ut Conditori itemque Salvatori suo juxta virium vigorem assimiletur ?
Nunc igitur, o anima, si vere Christianismi fide tripudias, si Christi veraciter caritate langues, si illius sic rei quemadmodum nominis parilitatem adepta es, aut utique adipisci moliris, sincero circumspectoque mentis contemplatu unigeniti Filii Dei exinanitiones indesinenter consideres. Humilitas denique eo vehementior exsistit, quo qui se humiliat sublimior, idque ad quod se inclinat declivius exstiterit. Igitur si humilitatem benedicti et beati Jesu intueri sequique concupiscis, humiliantis se majestatem, et ejus ad quod superexaltatam suam deflexit altitudinem, declivitatem conspecta.
Et quidem præfulgidam Domini Jesu majestatem Evangelista ille deiformis insinuans, atque de Unigenito fari orsus : Ut simus (inquit) in vero Filio ejus;3 hic est Deus verus et vita æterna. Denique, quum in forma Dei esset, non utique rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo :4 ipse quidem et Pater unum sunt. Et ad Patrem loquens Unigenitus : Omnia (ait) mea, tua sunt; et omnia tua, mea sunt.5 Palam igitur quod tota deitatis plenitudo sit Filii atque in Filio :67 sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso.8 Agnoscis itaque jam nunc, ut opinor, o nobilis anima, exinanientis se Unigeniti majestatem, quam ante ipsius quoque mundi constitutionem habuit : est quippe lux pura a pura luce, actus ab actu, Deus a Deo æternaliter proficiscens.
Demum, assumptæ paulisper speculare declivitatem naturæ. Et quidem quid utique lucidius, quid prorsus verius, quam quod Verbum caro factum est;9 quod post hæc, in terris visus et cum hominibus conversatus est Deus;10 quod dum temporis adfuit plenitudo, misit Deus Filium suum, natum ex supermunda Virgine, factumque sub lege?11 Porro, in cunctis intellectualium substantiarum ordinibus, humana specie, præsertim vero humana carne, quid omnino declivius, deitate autem quid penitus cogitari quibit præstantius? Quumque veram deitatem veræ humanitati, quorum altera summa, ima est altera, in se ipso in personali unitate copulaverit Unigenitus, incomparabilem ejus esse exinanitionem innotescit. Verbi itaque exinanitio, tam propter assumentem Deum, cujus digne profari nequit sublimitas, quam ob assumptum hominem, cujus species in intellectualibus ima est ac multiformiter egena, incomprehensibilis prorsusque incomparabilis censenda est. Enimvero paulo minus ab angelis se minoravit angelorum Dominus, qui utique facit angelos suos spiritus; universorum Creator creatura, manens tamen quod semper est, effici dignatur; et cui millia millium ministrant, deciesque centena millia millium adsistunt, in medio pauperum suorum non jam tanquam cui ministratur, sed instar ministrantis conversari acquievit, vel potius concupivit : nempe exsultavit ut gigas ad currendam viam, et amantissimæ quoque suæ filiæ decorem præoptavit. Quid superbis, terra et cinis? cur humiliari, cur sperni, cur inferioribus erubescis uniri? Præesse dominarique gliscis; et ille ministrare venit.
Denuo non suam sed Patris venit voluntatem perficere, factusque est ei obediens usque ad mortem, is utique cui ventus et mare obediunt, cui omnis paret natura, quippe quo dicente atque mandante facta est et condita : et tu miser et miserabilis, qui velut flos egrederis et contereris, ut fœnum decidis, qui si amore dignus sis an odio ignoras, Deum et Dominum tuum sequi non vis, parere renuis, in oculis tuis fore humilis aspernaris. Præterea, quum nil quod non receperis habeas, nilque boni ex te possis, alteri te tam impudenter præfers, et non potius omnium bonorum fonti gratiarum actionem confessionemque impendis.
Footnotes
Chapter 7 of 34