Skip to the text

Articulus 1

Excitatio mentis in amorem Unigeniti.

IN Deo salutare meum et gloria mea;1 Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est. Segregare jam nunc paulisper, anima mea, a multitudine rerum creatarum;2 relinque quod omnium desiderabilium summam non complectitur. Quid nempe omnis boni, omnis pulchri universique desiderabilis plenitudinem sortitum est, nisi præstantissima illa fontanaque et item increata bonitas Unigeniti? Quidquid enim in creaturis sparsim atque per modum incompletum effusum est, in ea supersimplici perfectoque modo continetur. Fortitudinem cupis, fortemque diligis? En Dei virtus est Unigenitus.3 Optas sapientiam? In Christo sunt omnes sapientiæ atque scientiæ thesauri absconditi.4 Fons quippe sapientiæ Verbum Dei in excelsis.5 Pulchritudinem desideras? Speciosus forma præ filiis hominum est Patris Unigenitus.6 Porro, omnis decor omnisque pulchritudo, ex splendidissimo ejus claritatis fonte profluxit.7 Divitias concupiscis? Omnia quæ habet Pater, habet Unigenitus. Gloriam sublimitatemque efflagitas? En Rex gloriæ Patrique per omnia coæqualis est Unigenitus ejus. In eo igitur salutare tuum, quoniam perfectum bonum ipse est. In eo gloria tua, quia ei soli debetur omnis honor et gloria, quippe a quo bona cuncta fluxerunt.8 Denique Unigenitus, Deus auxilii tui, quoniam sine ipso nihil vales efficere. Sitque in eo spes tua : benedictus namque vir qui confidit in Domino.

Jam ergo, Domine Deus virtutum, converte me, ne creatarum commutabiliumque rerum amor a te me separet, ne tui in me dilectionem minuat, ne a tui contemplatione me præpediat. Etenim, quemadmodum omnis natura quæ tu non es, a te, o Unigenite, processit; sic utique omnis amor et item cognitio illius, ad te ordinanda consistunt. Nil ergo extra te amare par est. O igitur adorande et superbenedicte Jesu, hoc animæ meæ præsta, ut sicut quidquid sum et habeo, a superdignissima tui munificentia manavit, sic in ipsius honorem et gloriam hæc ipsa indeficienter exhibeam : tibi equidem debeo me totum. Tibi pareant teque cognoscant et diligant omnia intima mea; stet in te fixa, incalescens et suspensa, omnis virtus mea. Nil enim præter te beatificare, nil quietum, nil contentum valet constituere.910

Footnotes

  1. Ps. LXI, 8. ↩

  2. Zach. IX, 17. ↩

  3. 1 Cor. I, 26. ↩

  4. Coloss. II, 3. ↩

  5. Eccl. I, 5. ↩

  6. Ps. XLIV, 3. ↩

  7. Joann. XVI, 15. ↩

  8. 1 Tim. I, 17. ↩

  9. Ps. LXXIX, 20. ↩

  10. Jer. XVII, 7. ↩

Chapter 2 of 34