Skip to the text

Articulus 13

De supernaturali fidei dono.

ERAT lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.1 Nempe ad Patrem loqui exorsus Unigenitus : Pater (inquit), manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi de mundo.2 Et denuo : Ego te (ait) clarificavi super terram. Rursusque : Ego (asserit Unigenitus) in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati.34

Multifarie multisque modis docuisti et illuminasti mundum hunc, o lux mundi, fons utique sapientiæ, Verbum Dei in excelsis. Etenim per philosophos naturalis theoriæ amatores, ceteros illustrasti. Quod enim notum est Dei, manifestatum est in illis. Invisibilia namque Dei per sensibilium notionem ab illis agnita sunt : datum quippe est illis philosophari propter nos. Insuper altiori nos diviniorique sapientia per sanctos tuos vates imbuisti. Nempe horum primus Moyses mundi originem edocuit, et ceteri de tui incarnatione itemque adventu et hominis reparatione profati sunt.

Sed temporis jam instante plenitudine, et ipso Patris incarnato Filio, vere altissimam edocti sumus theosophiam, quam nos Unigenitus Dei per se, suosque, præsertim vero Apostolos ac Evangelistas, erudivit. Hæc equidem divina scientia in philosophis prorsus ignorata, in Prophetis quoque etsi quodammodo, admodum tamen obscure elucescens, a Christo universo est orbi evidenter patefacta. Ipsa est summæ benedictæque Trinitatis confessio, Verbi incarnatio, divinæque Eucharistiæ cognitio admirabilis atque salubris. Hinc sancta et ineffabilia verba didicimus. Hinc panem filiorum, non utique canibus communicationum, sortiti sumus.

Hæc est tuæ superbonæ deitatis donatio, o adorande Dominator, qua nos tuæ (ut fas est atque possibile) voluisti naturæ consortes effici, mentes nostras deificans, et ad tuæ vitæ ac operationis deiformem assimilationem sublimans. Quemadmodum enim in futuro similes tibi erimus, quoniam videbimus te sicuti es, cognoscentes sicut et cogniti sumus, atque in eamdem imaginem transformati; sic in præsenti quoque nos tibi deiformiter conformari voluisti, sed tunc per speciem, nunc vero per fidem.

Enimvero, quæ est ipsa tua vita et actio, o superfelix omnium princeps, magne et beatissime Deus, nisi splendidissimæ tuæ increatæque veritatis æterna contemplatio, et item supersubstantialis ac interminabilis tuæ bonitatis incessabilis dilectio, nisi æterni Verbi productio, Sanctique Spiritus profluxio? Hujus nos vitæ et actus participes, ac per hoc naturæ tuæ consortes, o admirabilis et incomprehensibilis Domine, statuisti, ea quæ in te ipso sunt pandens, et unde tu ipse gaudes, nobis insinuans atque communicans.5 Omnia quæcumque audisti a Patre, nota nobis fecisti, o Dei Unigenite. Pater nempe te diligit, omnia tibi ostendit et docet. Porro nec tu illa abscondis, sed angelicæ humanæque menti revelas. Etenim thesaurus absconditus et sapientia occultata, quæ utilitas in utrisque? Ea igitur quæ diligentibus te præparasti, nos latere noluisti, ne sine spe ac caritate exsistentes, sensibilibus prorsus essemus intenti. Verumtamen, quum ea nec oculus vidit, nec auris audivit, nec corde comprehendi queunt, par exstitit eadem credi. Fides enim, unionis ad Deum principium est. Incognita namque amare quis valet? Ob hanc nobis a te impertitam sapientiam, tibi præcordialiter gratias exhibere vehementer obligamur, Domine Jesu, Magister bone.

Footnotes

  1. Joann. i, 9. ↩

  2. Joann. xvii, 6. ↩

  3. Joann. xviii, 27. ↩

  4. Ibid. 4. ↩

  5. *De caritate.* ↩

Chapter 14 of 34